Nova Vulgata3030,1Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori et ait marito suo: «Da mihi liberos, alioquin moriar».
Nova Vulgata30,2Cui iratus respondit Iacob: «Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris?».
Nova Vulgata30,3At illa: «Ecce, inquit, famula mea Bilha; ingredere ad illam, ut pariat super genua mea, et habeam ex illa et ego filios».
Nova Vulgata30,4Deditque illi Bilham famulam suam in coniugium. Quae,
Nova Vulgata30,5ingresso ad se Iacob, concepit et peperit filium.
Nova Vulgata30,6Dixitque Rachel: «Iudicavit mihi Deus et exaudivit vocem quoque meam dans mihi filium»; et idcirco appellavit nomen illius Dan.
Nova Vulgata 30,7Rursumque Bilha famula Rachel concepit et peperit Iacob alterum filium, et
Nova Vulgata30,8ait Rachel: «Certamina Dei certavi cum sorore mea et invalui»; vocavitque eum Nephthali.
Nova Vulgata 30,9Sentiens Lia quod parere desisset, sumpsit Zelpham ancillam suam et tradidit eam Iacob in uxorem.
Nova Vulgata30,10Quae peperit Iacob filium.
Nova Vulgata30,11Dixitque Lia: «Feliciter!»; et idcirco vocavit nomen eius Gad.
Nova Vulgata 30,12Peperit quoque Zelpha ancilla Liae Iacob alterum filium.
Nova Vulgata30,13Dixitque Lia: «Pro beatitudine mea! Beatam quippe me dicent mulieres»; propterea appellavit eum Aser.
Nova Vulgata 30,14Egressus autem Ruben tempore messis triticeae, repperit in agro mandragoras, quas Liae matri suae detulit. Dixitque Rachel: «Da mihi partem de mandragoris filii tui».
Nova Vulgata30,15Illa respondit: «Parumne tibi videtur, quod praeripueris maritum mihi, ut etiam mandragoras filii mei auferas?». Ait Rachel: «Dormiat ergo tecum hac nocte pro mandragoris filii tui».
Nova Vulgata30,16Redeuntique ad vesperam Iacob de agro egressa est in occursum eius Lia et: «Ad me, inquit, intrabis, quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei». Dormivitque cum ea nocte illa.
Nova Vulgata30,17Et exaudivit Deus Liam, concepitque et peperit Iacob filium quintum
Nova Vulgata30,18et ait: «Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo»; appellavitque nomen illius Issachar.
Nova Vulgata 30,19Rursum Lia concepit et peperit Iacob sextum filium
Nova Vulgata30,20et ait: «Donavit me Deus dono bono; hac vice honorabit me maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios»; et idcirco appellavit nomen eius Zabulon.
Nova Vulgata 30,21Post quem peperit filiam nomine Dinam.
Nova Vulgata 30,22Recordatus quoque Deus Rachelis exaudivit eam Deus et aperuit vulvam illius.
Nova Vulgata30,23Quae concepit et peperit filium dicens: «Abstulit Deus opprobrium meum»;
Nova Vulgata30,24et vocavit nomen illius Ioseph dicens: «Addat mihi Dominus filium alterum!».
Nova Vulgata 30,25Nato autem Ioseph, dixit Iacob ad Laban: «Dimitte me, ut revertar in patriam et ad terram meam.
Nova Vulgata30,26Da mihi uxores et liberos meos, pro quibus servivi tibi, ut abeam; tu nosti servitutem, qua servivi tibi».
Nova Vulgata30,27Ait illi Laban: «Inveniam gratiam in conspectu tuo; augurio didici, quia benedixerit mihi Deus propter te.
Nova Vulgata30,28Constitue mercedem tuam, quam dem tibi».
Nova Vulgata 30,29At ille respondit: «Tu nosti quomodo servierim tibi et quanti in manibus meis facti sint greges tui.
Nova Vulgata30,30Modicum habuisti, antequam venirem ad te, et nunc multiplicatum est vehementer, benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Nunc autem quando providebo etiam domui meae?».
Nova Vulgata30,31Dixitque Laban: «Quid tibi dabo?». At ille ait: «Nihil mihi dabis; si feceris, quod postulo, iterum pascam et custodiam pecora tua.
Nova Vulgata30,32Gyrabo omnes greges tuos hodie; separa cuncta pecora varia et maculosa et, quodcumque furvum in ovibus et maculosum variumque in capris fuerit, erit merces mea.
Nova Vulgata30,33Respondebitque mihi cras iustitia mea; quando veneris, ut inspicias mercedem meam, omnia, quae non fuerint varia et maculosa in capris et furva in ovibus, furti me arguent».
Nova Vulgata 30,34Dixit Laban: «Gratum habeo, quod petis!».
Nova Vulgata30,35Et separavit in die illo hircos striatos atque maculosos et omnes capras varias et maculosas, omne, in quo album erat, et omne furvum in ovibus, et tradidit in manu filiorum suorum.
Nova Vulgata30,36Et posuit spatium itineris trium dierum inter se et Iacob, qui pascebat reliquos greges Laban.
Nova Vulgata 30,37Tollens ergo Iacob virgas virides populeas et amygdalinas et ex platanis, ex parte ita decorticavit eas, ut in his, quae spoliata fuerant, candor appareret.
Nova Vulgata30,38Posuitque virgas, quas ex parte decorticaverat, in canalibus, ubi effundebatur aqua, ut, cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas et in aspectu earum conciperent.
Nova Vulgata30,39Factumque est ut in ipso calore coitus greges intuerentur virgas et parerent striata et varia et maculosa.
Nova Vulgata 30,40Agnos autem segregavit Iacob et posuit gregem ex adverso striatorum et omnium furvorum in grege Laban et constituit sibi greges seorsum neque statuit eos cum grege Laban.
Nova Vulgata30,41Quotiescumque igitur calefiebant pecora robusta, ponebat Iacob virgas in canalibus aquarum ante oculos pecorum, ut in earum contemplatione conciperent.
Nova Vulgata30,42Quando vero pecora debilia erant, non ponebat eas. Factaque sunt debilia Laban et robusta Iacob;
Nova Vulgata30,43ditatusque est homo ultra modum et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos.