Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Genesis - 31

Genesis

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 31 31,1Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium: «Tulit Iacob omnia, quae fuerunt patris nostri, et de patris nostri facultate acquisivit has divitias»,
Nova Vulgata 31,2animadvertit quoque faciem Laban quod non esset erga se sicut heri et nudiustertius.
Nova Vulgata 31,3Et dixit Dominus ad Iacob: «Revertere in terram patrum tuorum et ad cognationem tuam, eroque tecum».
Nova Vulgata
31,4Misit Iacob et vocavit Rachel et Liam in agrum, ubi pascebat greges,
Nova Vulgata 31,5dixitque eis: «Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudiustertius; Deus autem patris mei fuit mecum,
Nova Vulgata 31,6et ipsae nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro.
Nova Vulgata 31,7Sed pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus; et tamen non dimisit eum Deus, ut noceret mihi. 
Nova Vulgata 31,8Si quando dixit: “Variae erunt mercedes tuae”, pariebant omnes oves varios fetus. Quando vero e contrario ait: “Striata quaeque accipies pro mercede”, omnes greges striata pepererunt.
Nova Vulgata 31,9Tulitque Deus substantiam patris vestri et dedit mihi.
Nova Vulgata 31,10Postquam enim conceptus gregis tempus advenerat, levavi oculos meos et vidi in somnis ascendentes mares super feminas, striatos et varios et respersos.
Nova Vulgata
31,11Dixitque angelus Dei ad me in somnis: “Iacob”. Et ego respondi: Adsum.
Nova Vulgata 31,12Qui ait: “Leva oculos tuos et vide universos masculos ascendentes super feminas, striatos et varios atque respersos. Vidi enim omnia, quae fecit tibi Laban. 
Nova Vulgata 31,13Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge et egredere de terra hac revertens in terram nativitatis tuae”».
Nova Vulgata
31,14Responderunt ei Rachel et Lia: «Numquid habemus adhuc partem et hereditatem in domo patris nostri?
Nova Vulgata 31,15Nonne quasi alienas reputavit nos et vendidit nos comeditque pretium nostrum?
Nova Vulgata 31,16Sed omnes opes, quas tulit Deus patri nostro, nobis abstulit ac filiis nostris; unde omnia, quae praecepit tibi Deus, fac».
Nova Vulgata
31,17Surrexit itaque Iacob et imposuit liberos suos ac coniuges suas super camelos.
Nova Vulgata 31,18Tulitque omnes greges suos et omnem substantiam suam, quidquid in Paddanaram acquisierat, ut iret ad Isaac patrem suum in terram Chanaan.
Nova Vulgata
31,19Eo tempore Laban ierat ad tondendas oves, et Rachel furata est theraphim patris sui.
Nova Vulgata 31,20Iacob autem decepit cor Laban, non indicans ei quod fugeret.
Nova Vulgata
31,21Cumque fugisset cum omnibus, quae possidebat, et, amne transmisso, pergeret contra montem Galaad,
Nova Vulgata 31,22nuntiatum est Laban die tertio quod fugisset Iacob.
Nova Vulgata 31,23Qui, assumptis fratribus suis, persecutus est eum diebus septem et comprehendit eum in monte Galaad.
Nova Vulgata 31,24Venit autem Deus ad Laban Aramaeum per somnium noctis dixitque ei: “Cave, ne quidquam loquaris contra Iacob!”.
Nova Vulgata
31,25Iamque Iacob extenderat in monte tabernaculum, cum Laban, consecutus eum cum fratribus suis, in eodem monte Galaad fixit tentorium.
Nova Vulgata 31,26Et dixit ad Iacob: «Quare ita egisti et decepisti cor meum, abigens filias meas quasi captivas gladio?
Nova Vulgata 31,27Cur clam fugisti et decepisti me, non indicans mihi, ut prosequerer te cum gaudio et canticis et tympanis et citharis?
Nova Vulgata 31,28Non es passus, ut oscularer filios meos ac filias; stulte operatus es. Et nunc
Nova Vulgata 31,29valet quidem manus mea reddere tibi malum, sed Deus patris vestri heri dixit mihi: “Cave, ne loquaris contra Iacob quidquam!”.
Nova Vulgata 31,30Esto, profectus es, quia desiderio tibi erat domus patris tui; cur furatus es deos meos?».
Nova Vulgata
31,31Respondit Iacob: «Quia timui. Dixi enim, ne forte violenter auferres filias tuas a me.
Nova Vulgata 31,32Apud quemcumque inveneris deos tuos, non vivat! Coram fratribus nostris scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer». Ignorabat enim Iacob quod Rachel furata esset theraphim.
Nova Vulgata
31,33Ingressus itaque Laban tabernacula Iacob et Liae et utriusque famulae, non invenit. Egressus de tentorio Liae, intravit tentorium Rachelis.
Nova Vulgata 31,34Illa autem absconderat theraphim in stramento cameli et sedit desuper. Scrutantique omne tentorium et nihil invenienti
Nova Vulgata 31,35ait: «Ne irascatur dominus meus, quod coram te assurgere nequeo, quia iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi». Quaesivit ergo et non invenit theraphim.
Nova Vulgata
31,36Tumensque Iacob cum iurgio ait: «Quam ob culpam meam et ob quod peccatum meum sic persecutus es me,
Nova Vulgata 31,37quia scrutatus es omnem supellectilem meam? Quid invenisti de cuncta substantia domus tuae? Pone hic coram fratribus meis et fratribus tuis, et iudicent inter me et te.
Nova Vulgata 31,38Ecce, viginti annis fui tecum. Oves tuae et caprae non abortiverunt, arietes gregis tui non comedi;
Nova Vulgata 31,39nec dilaceratum a bestia ostendi tibi: ego damnum omne reddebam; quidquid die noctuque furto perierat, a me exigebas.
Nova Vulgata 31,40Die aestu consumebar et nocte gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis.
Nova Vulgata 31,41Sic per viginti annos in domo tua servivi tibi: quattuordecim pro filiabus et sex pro gregibus tuis; immutasti quoque mercedem meam decem vicibus.
Nova Vulgata 31,42Nisi Deus patris mei, Deus Abraham et Timor Isaac, affuisset mihi, certemodo nudum me dimisisses; afflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus et iudicavit heri».
Nova Vulgata
31,43Respondit ei Laban: «Filiae filiae meae et filii filii mei et greges greges mei et omnia, quae cernis, mea sunt; et filiabus meis quid possum facere illis hodie et filiis earum, quos genuerunt?
Nova Vulgata 31,44Veni ergo, et ineamus foedus ego et tu, ut sit in testimonium inter me et te».
Nova Vulgata
31,45Tulit itaque Iacob lapidem et erexit illum in titulum;
Nova Vulgata 31,46dixitque fratribus suis: «Afferte lapides». Qui congregantes fecerunt tumulum comederuntque ibi super eum.
Nova Vulgata 31,47Quem vocavit Laban Iegarsahadutha (id est Tumulus testimonii), et Iacob Galed (uterque iuxta proprietatem linguae suae).
Nova Vulgata 31,48Dixitque Laban: «Tumulus iste testis erit inter me et te hodie»; et idcirco appellatum est nomen eius Galed (id est Tumulus testis)
Nova Vulgata 31,49et etiam Maspha (id est Specula), quia dixit: «Speculetur Dominus inter me et te, quando absconditi erimus ab invicem.
Nova Vulgata 31,50Si afflixeris filias meas et si introduxeris uxores alias super eas, cum nemo nobiscum sit, vide, Deus est testis inter me et te».
Nova Vulgata 31,51Dixitque Laban ad Iacob: «En tumulus hic et lapis, quem erexi inter me et te.
Nova Vulgata 31,52Testis erit tumulus iste et lapis quod ego non transibo tumulum hunc pergens ad te, neque tu transibis tumulum hunc et lapidem hunc ad malum.
Nova Vulgata Deus Abraham et Deus Nachor iudicent inter nos».
    Iuravit Iacob per Timorem patris sui Isaac;
53 Omitte cum Gr ’elōhê ’ăbîhem
Nova Vulgata 31,54immolatisque victimis in monte, vocavit fratres suos, ut ederent panem. Qui cum comedissent, pernoctaverunt in monte.