Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Genesis - 36

Genesis

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 36 36,1Hae sunt autem generationes Esau. Ipse est Edom.
Nova Vulgata
Esau accepit uxores de filiabus Chanaan: Ada filiam Elon Hetthaei et Oolibama filiam Ana filii Sebeon Horraei;
2 Filii - Lege cum Sam, Gr et Syr ben (cfr. vv. 20.24); TM «filiae» (cfr. v. 14)
Horraei - Lege haḥō(cfr. v. 20); TM «Hevaei»
Nova Vulgata 36,3Basemath quoque filiam Ismael sororem Nabaioth.
Nova Vulgata 36,4Peperit autem Ada Eliphaz, Basemath genuit Rahuel,
Nova Vulgata 36,5Oolibama genuit Iehus et Ialam et Core.
    Hi filii Esau, qui nati sunt ei in terra Chanaan.
Nova Vulgata
Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias et omnes animas domus suae et pecora armenta et cuncta, quae acquisierat in terra Chanaan, et abiit in terram Seir; recessitque a fratre suo Iacob.
6 Seir - Adde cum Syr śēîr
Nova Vulgata 36,7Divites enim erant valde et simul habitare non poterant; nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum prae multitudine gregum.
Nova Vulgata
36,8Habitavitque Esau in monte Seir. Ipse est Edom.
Nova Vulgata
36,9Hae autem sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir,
Nova Vulgata 36,10et haec nomina filiorum eius: Eliphaz filius Ada uxoris Esau, Rahuel quoque filius Basemath uxoris eius.
Nova Vulgata
36,11Fueruntque Eliphaz filii: Theman, Omar, Sepho et Gatham et Cenez.
Nova Vulgata 36,12Erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau, quae peperit ei Amalec. Hi sunt filii Ada uxoris Esau.
Nova Vulgata
36,13Filii autem Rahuel: Nahath et Zara, Samma et Meza; hi filii Basemath uxoris Esau.
Nova Vulgata
Isti erant filii Oolibama filiae Ana filii Sebeon uxoris Esau, quos genuit ei: Iehus et Ialam et Core.
14 Filii (Sebeon) - Lege cum Sam et Gr ben (cfr. vv. 2.20); TM «filiae»
Nova Vulgata
36,15Hi duces filiorum Esau. Filii Eliphaz primogeniti Esau: dux Theman, dux Omar, dux Sepho, dux Cenez,
Nova Vulgata 36,16dux Core, dux Gatham, dux Amalec. Hi duces Eliphaz in terra Edom; hi filii Ada.
Nova Vulgata
36,17Hi filii Rahuel filii Esau: dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza. Hi duces Rahuel in terra Edom; isti filii Basemath uxoris Esau.
Nova Vulgata
36,18Hi filii Oolibama uxoris Esau: dux Iehus, dux Ialam, dux Core. Hi duces Oolibama filiae Ana uxoris Esau.
Nova Vulgata
36,19Isti sunt filii Esau et hi duces eorum. Ipse est Edom.
Nova Vulgata
36,20Isti sunt filii Seir Horraei habitatores terrae: Lotan et Sobal et Sebeon et Ana
Nova Vulgata 36,21et Dison et Eser et Disan; hi duces Horraei filii Seir in terra Edom.
Nova Vulgata 36,22Facti sunt autem filii Lotan: Hori et Hemam; erat autem soror Lotan Thamna. 
Nova Vulgata 36,23Et isti filii Sobal: Alvan et Manahath et Ebal, Sepho et Onam.
Nova Vulgata 36,24Et hi filii Sebeon: Aia et Ana. Iste est Ana, qui invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinos Sebeon patris sui.
Nova Vulgata 36,25Habuitque filium Dison et filiam Oolibama.
Nova Vulgata Et isti filii Dison: Hemdan et Eseban et Iethran et Charran.
26 Dison - Lege cum Sam, Gr et Syr dīšōn (cfr. v. 25); TM dīšān
Nova Vulgata 36,27Hi filii Eser: Bilhan et Zavan et Iacan.
Nova Vulgata 36,28Habuit autem filios Disan: Us et Aran.
Nova Vulgata
36,29Isti duces Horraeorum: dux Lotan, dux Sobal, dux Sebeon, dux Ana,
Nova Vulgata 36,30dux Dison, dux Eser, dux Disan; isti duces Horraeorum secundum tribus eorum in terra Seir.
Nova Vulgata
36,31Reges autem, qui regnaverunt in terra Edom, antequam haberent regem filii Israel, fuerunt hi.
Nova Vulgata 36,32Regnavit in Edom Bela filius Beor, nomenque urbis eius Denaba.
Nova Vulgata 36,33Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Iobab filius Zarae de Bosra.
Nova Vulgata 36,34Cumque mortuus esset Iobab, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.
Nova Vulgata 36,35Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in regione Moab; et nomen urbis eius Avith.
Nova Vulgata 36,36Cumque mortuus esset Adad, regnavit pro eo Semla de Masreca.
Nova Vulgata 36,37Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Saul de Rohoboth iuxta fluvium.
Nova Vulgata 36,38Cumque et hic obiisset, successit in regnum Baalhanan filius Achobor.
Nova Vulgata 36,39Isto quoque mortuo, regnavit pro eo Adad, nomenque urbis eius Phau; et appellabatur uxor eius Meetabel filia Matred filiae Mezaab.
Nova Vulgata
36,40Haec ergo nomina ducum Esau in cognationibus et locis et vocabulis suis: dux Thamna, dux Alva, dux Ietheth,
Nova Vulgata 36,41dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon,
Nova Vulgata 36,42dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar,
Nova Vulgata 36,43dux Magdiel, dux Iram.
    Hi duces Edom habitantes in terra imperii sui. Ipse est Esau pater Idumaeorum.