Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Genesis - 39

Genesis

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 39 39,1Igitur Ioseph ductus est in Aegyptum; emitque eum Putiphar eunuchus pharaonis, princeps satellitum, vir Aegyptius, de manu Ismaelitarum, a quibus perductus erat.
Nova Vulgata 39,2Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens habitabatque in domo domini sui.
Nova Vulgata 39,3Qui optime noverat esse Dominum cum eo et omnia, quae gereret, ab eo dirigi in manu illius.
Nova Vulgata 39,4Invenitque loseph gratiam coram domino suo et ministrabat ei. Et factum est, postquam praeposuit eum domui suae et omnia, quae possidebat, tradidit in manum eius,
Nova Vulgata 39,5benedixit Dominus domui Aegyptii propter Ioseph, et benedictio Domini erat in omni possessione eius tam in aedibus quam in agris.
Nova Vulgata 39,6Et reliquit omnia, quae possidebat, in manu Ioseph nec cum eo quidquam aliud noverat nisi panem, quo vescebatur. Erat autem Ioseph pulchra facie et decorus aspectu.
Nova Vulgata
39,7Post haec ergo iniecit uxor domini eius oculos suos in Ioseph et ait: «Dormi mecum».
Nova Vulgata 39,8Qui nequaquam acquiescens dixit ad eam: «Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, non curat de ulla re in domo sua,
Nova Vulgata 39,9nec quisquam maior est in domo hac quam ego, et nihil mihi subtraxit praeter te, quae uxor eius es. Quomodo ergo possum malum hoc magnum facere et peccare in Deum?».
Nova Vulgata 39,10Huiuscemodi verbis per singulos dies et mulier molesta erat adulescenti, et ille recusabat stuprum.
Nova Vulgata
39,11Accidit autem quadam die, ut intraret Ioseph domum et opus suum absque arbitris faceret;
Nova Vulgata 39,12illa, apprehensa lacinia vestimenti eius, dixit: «Dormi mecum». Qui, relicto in manu illius pallio, fugit et egressus est foras.
Nova Vulgata 39,13Cumque vidisset illum mulier vestem reliquisse in manibus suis et fugisse foras,
Nova Vulgata 39,14vocavit homines domus suae et ait ad eos: «En introduxit virum Hebraeum, ut illuderet nobis; ingressus est ad me, ut coiret mecum. Cumque ego succlamassem,
Nova Vulgata 39,15et audisset vocem meam, reliquit pallium, quod tenebam, et fugit foras».
Nova Vulgata 39,16Retentum pallium ostendit marito revertenti domum
Nova Vulgata 39,17et secundum verba haec locuta est: «Ingressus est ad me servus Hebraeus, quem adduxisti, ut illuderet mihi;
Nova Vulgata 39,18cumque audisset me clamare, reliquit pallium, quod tenebam, et fugit foras».
Nova Vulgata
39,19Dominus, auditis his verbis coniugis, iratus est valde;
Nova Vulgata 39,20tradiditque Ioseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur. Et erat ibi clausus.
Nova Vulgata
39,21Fuit autem Dominus cum Ioseph et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris.
Nova Vulgata 39,22Qui tradidit in manu Ioseph universos vinctos, qui in custodia tenebantur, et, quidquid ibi faciendum erat, ipse faciebat,
Nova Vulgata 39,23nec princeps carceris spectabat quidquid in manu eius erat: Dominus enim erat cum illo et omnia opera eius dirigebat.