Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Genesis - 45

Genesis

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 45 45,1Non se poterat ultra cohibere Ioseph omnibus coram astantibus, unde clamavit: «Egredimini, cuncti, foras!». Et nemo aderat cum eo, quando manifestavit se fratribus suis.
Nova Vulgata 45,2Elevavitque vocem cum fletu, quam audierunt Aegyptii omnisque domus pharaonis.
Nova Vulgata 45,3Et dixit Ioseph fratribus suis: «Ego sum Ioseph! Adhuc pater meus vivit?». Nec poterant respondere fratres nimio terrore perterriti.
Nova Vulgata 45,4Ad quos ille clementer: «Accedite, inquit, ad me». Et cum accessissent prope: «Ego sum, ait, Ioseph frater vester, quem vendidistis in Aegyptum.
Nova Vulgata 45,5Nolite contristari, neque vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus. Pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Aegyptum.
Nova Vulgata 45,6Biennium est enim quod coepit fames esse in terra, et adhuc quinque anni restant, quibus nec arari poterit nec meti.
Nova Vulgata 45,7Praemisitque me Deus, ut reservemini super terram, et servetur vita vestra in salvationem magnam.
Nova Vulgata 45,8Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missus sum, qui fecit me quasi patrem pharaonis et dominum universae domus eius ac principem in omni terra Aegypti.
Nova Vulgata
45,9Festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis ei: “Haec mandat filius tuus Ioseph: Deus fecit me dominum universae terrae Aegypti; descende ad me, ne moreris.
Nova Vulgata 45,10Et habitabis in terra Gessen; erisque iuxta me tu et filii tui et filii filiorum tuorum, oves tuae et armenta tua et universa, quae possides.
Nova Vulgata 45,11Ibique te pascam ­ adhuc enim quinque anni residui sunt famis ­ ne et tu pereas et domus tua et omnia, quae possides”. 
Nova Vulgata 45,12En oculi vestri et oculi fratris mei Beniamin vident quia os meum est, quod loquitur ad vos.
Nova Vulgata 45,13Nuntiate patri meo universam gloriam meam in Aegypto et cuncta, quae vidistis. Festinate et adducite eum ad me».
Nova Vulgata
45,14Cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris sui, flevit, illo quoque similiter flente, super collum eius.
Nova Vulgata 45,15Osculatusque est Ioseph omnes fratres suos et ploravit super singulos. Post quae ausi sunt loqui ad eum.
Nova Vulgata
45,16Auditumque est et celebri sermone vulgatum in aula regis: «Venerunt fratres Ioseph!». Et gavisus est pharao atque omnis familia eius.
Nova Vulgata 45,17Dixitque ad Ioseph, ut imperaret fratribus suis dicens: «Onerantes iumenta ite in terram Chanaan
Nova Vulgata 45,18et tollite inde patrem vestrum et cognationem et venite ad me; et ego dabo vobis omnia bona Aegypti, ut comedatis medullam terrae.
Nova Vulgata 45,19Praecipe etiam: tollite plaustra de terra Aegypti ad subvectionem parvulorum vestrorum ac coniugum et tollite patrem vestrum et properate quantocius venientes.
Nova Vulgata 45,20 Nec doleatis super supellectilem vestram, quia omnes opes Aegypti vestrae erunt».
Nova Vulgata
45,21Feceruntque filii Israel, ut eis mandatum fuerat. Quibus dedit Ioseph plaustra secundum pharaonis imperium et cibaria in itinere.
Nova Vulgata 45,22Singulis quoque proferri iussit vestimentum mutatorium; Beniamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque
Nova Vulgata 45,23vestimentis mutatoriis. Patri suo misit similiter asinos decem, qui subveherent ex omnibus divitiis Aegypti, et totidem asinas triticum et panem et cibum pro itinere portantes.
Nova Vulgata 45,24Dimisit ergo fratres suos et proficiscentibus ait: «Ne irascamini in via!».
Nova Vulgata
45,25Qui ascendentes ex Aegypto venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Iacob
Nova Vulgata 45,26et nuntiaverunt ei dicentes: «Ioseph vivit et ipse dominatur in omni terra Aegypti!». At cor eius frigidum mansit; non enim credebat eis.
Nova Vulgata 45,27Tunc referebant omnia verba Ioseph, quae dixerat eis. Cumque vidisset plaustra et universa, quae miserat ad adducendum eum, revixit spiritus eius,
Nova Vulgata 45,28et ait: «Sufficit mihi, si adhuc Ioseph filius meus vivit. Vadam et videbo illum, antequam moriar».