Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Genesis - 47

Genesis

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 47 47,1Ingressus ergo Ioseph nuntiavit pharaoni dicens: «Pater meus et fratres, oves eorum et armenta et cuncta, quae possident, venerunt de terra Chanaan; et ecce consistunt in terra Gessen».
Nova Vulgata 47,2Ex omnibus fratribus suis quinque viros statuit coram rege,
Nova Vulgata 47,3quos ille interrogavit: «Quid habetis operis?». Responderunt: «Pastores ovium sumus servi tui et nos et patres nostri».
Nova Vulgata 47,4Dixeruntque ad pharaonem: «Ad peregrinandum in terra venimus, quoniam non est herba gregibus servorum tuorum, ingravescente fame, in terra Chanaan petimusque, ut esse nos iubeas servos tuos in terra Gessen».
Nova Vulgata
47,5Dixit itaque rex ad Ioseph: «Pater tuus et fratres tui venerunt ad te.
Nova Vulgata 47,6Terra Aegypti in conspectu tuo est; in optimo loco fac eos habitare et trade eis terram Gessen. Quod si nosti in eis esse viros industrios, constitue illos magistros pecorum meorum».
Nova Vulgata
47,7Post haec introduxit Ioseph patrem suum ad regem et statuit eum coram eo, qui benedicens illi
Nova Vulgata 47,8et interrogatus ab eo: «Quot sunt dies annorum vitae tuae?»,
Nova Vulgata 47,9respondit: «Dies peregrinationis meae centum triginta annorum sunt, parvi et mali; et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum, quibus peregrinati sunt».
Nova Vulgata 47,10Et benedicto rege, egressus est foras.
Nova Vulgata
47,11Ioseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Aegypto in optimo terrae loco, in terra Ramesses, ut praeceperat pharao;
Nova Vulgata 47,12et alebat eos omnemque domum patris sui praebens cibaria singulis.
Nova Vulgata
47,13In tota terra panis deerat, et oppresserat fames terram valde, defecitque terra Aegypti et terra Chanaan prae fame.
Nova Vulgata 47,14E quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti et intulit eam in aerarium regis.
Nova Vulgata
47,15Cumque defecisset emptoribus pretium, venit cuncta Aegyptus ad Ioseph dicens: «Da nobis panes! Quare morimur coram te, deficiente pecunia?».
Nova Vulgata 47,16Quibus ille respondit: «Adducite pecora vestra, et dabo vobis pro eis cibos, si pretium non habetis».
Nova Vulgata 47,17Quae cum adduxissent, dedit eis alimenta pro equis et ovibus et bobus et asinis; sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum.
Nova Vulgata
47,18Venerunt quoque anno secundo et dixerunt ei: «Non celamus dominum nostrum quod, deficiente pecunia, pecora transierunt ad dominum nostrum; nec clam te est quod absque corporibus et terra nihil habeamus.
Nova Vulgata 47,19Cur ergo moriemur, te vidente, et nos et terra nostra? Eme nos et terram nostram in servitutem regiam et praebe semina, ne, pereunte cultore, redigatur terra in solitudinem».
Nova Vulgata
47,20Emit igitur Ioseph omnem terram Aegypti, vendentibus singulis possessiones suas prae magnitudine famis. Subiecitque eam pharaoni
Nova Vulgata et cunctos populos eius redegit ei in servitutem, a novissimis terminis Aegypti usque ad extremos fines eius.
21 Redegit ei in servitutem - Lege cum Sam et Gr heĕbîd ’ōtô laăbādîm; TM «transire fecit eum in urbes»
Nova Vulgata 47,22Terram autem sacerdotum non emit, qui cibariis a rege statutis fruebantur, et idcirco non sunt compulsi vendere possessiones suas.
Nova Vulgata
47,23Dixit ergo Ioseph ad populos: «En, ut cernitis, et vos et terram vestram pharao possidet; accipite semina et serite agros,
Nova Vulgata 47,24ut fruges habere possitis. Quintam partem regi dabitis; quattuor reliquas permitto vobis in sementem et in cibum familiis et liberis vestris».
Nova Vulgata 47,25Qui responderunt: «Tu salvasti nos! Respiciat nos tantum dominus noster, et laeti serviemus regi».
Nova Vulgata
47,26Ex eo tempore usque in praesentem diem in universa terra Aegypti regibus quinta pars solvitur; et factum est a Ioseph in legem absque terra sacerdotali, quae libera ab hac condicione est.
Nova Vulgata
47,27Habitavit ergo Israel in Aegypto, id est in terra Gessen, et possedit eam; auctusque est et multiplicatus nimis.
Nova Vulgata 47,28Et vixit Iacob in terra Aegypti decem et septem annis; factique sunt omnes dies vitae illius centum quadraginta septem annorum.
Nova Vulgata
47,29Cumque appropinquare cerneret diem mortis suae, vocavit filium suum Ioseph et dixit ad eum: «Si inveni gratiam in conspectu tuo, pone manum tuam sub femore meo et facies mihi misericordiam et veritatem, ut non sepelias me in Aegypto,
Nova Vulgata 47,30sed dormiam cum patribus meis, et auferas me de terra hac condasque in sepulcro maiorum meorum». Cui respondit Ioseph: «Ego faciam, quod iussisti».
Nova Vulgata 47,31Et ille: «Iura ergo, inquit, mihi!». Quo iurante, adoravit Israel conversus ad lectuli caput.