Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Genesis - 7

Genesis

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 7 7,1Dixitque Dominus ad Noe: «Ingredere tu et omnis domus tua arcam; te enim vidi iustum coram me in generatione hac.
Nova Vulgata 7,2Ex omnibus pecoribus mundis tolle septena septena, masculum et feminam; de pecoribus vero non mundis duo duo, masculum et feminam.
Nova Vulgata 7,3Sed et de volatilibus caeli septena septena, masculum et feminam, ut salvetur semen super faciem universae terrae.
Nova Vulgata 7,4Adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terrae».
Nova Vulgata 7,5Fecit ergo Noe omnia, quae mandaverat ei Dominus.
Nova Vulgata 7,6Eratque Noe sescentorum annorum, quando diluvii aquae inundaverunt super terram.
Nova Vulgata
7,7Et ingressus est Noe et filii eius, uxor eius et uxores filiorum eius cum eo in arcam propter aquas diluvii.
Nova Vulgata 7,8De pecoribus mundis et immundis et de volucribus et ex omni, quod movetur super terram,
Nova Vulgata 7,9duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam, masculus et femina, sicut praeceperat Deus Noe.
Nova Vulgata 7,10Cumque transissent septem dies, aquae diluvii inundaverunt super terram.
Nova Vulgata
7,11Anno sescentesimo vitae Noe, mense secundo, septimo decimo die mensis rupti sunt omnes fontes abyssi magnae, et cataractae caeli apertae sunt;
Nova Vulgata 7,12et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus.
Nova Vulgata 7,13In articulo diei illius ingressus est Noe et Sem et Cham et Iapheth filii eius, uxor illius et tres uxores filiorum eius cum eis in arcam.
Nova Vulgata 7,14Ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque iumenta in genere suo, et omne reptile, quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, universae aves omnesque volucres
Nova Vulgata 7,15ingressae sunt ad Noe in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitae.
Nova Vulgata 7,16Et quae ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut praeceperat ei Deus; et inclusit eum Dominus de foris.
Nova Vulgata
7,17Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram, et multiplicatae sunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a terra.
Nova Vulgata 7,18Vehementer enim inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terrae; porro arca ferebatur super aquas.
Nova Vulgata 7,19Et aquae praevaluerunt nimis super terram, opertique sunt omnes montes excelsi sub universo caelo.
Nova Vulgata 7,20Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat.
Nova Vulgata
7,21Consumptaque est omnis caro, quae movebatur super terram, volucrum, pecorum, bestiarum omniumque reptilium, quae reptant super terram, et universi homines:
Nova Vulgata 7,22cuncta, in quibus spiraculum vitae in terra, mortua sunt.
Nova Vulgata 7,23Et delevit omnem substantiam, quae erat super terram, ab homine usque ad pecus, usque ad reptile et usque ad volucres caeli; et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca.
Nova Vulgata 7,24Obtinueruntque aquae terram centum quinquaginta diebus.