Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Genesis - 8

Genesis

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 8 8,1Recordatus autem Deus Noe cunctorumque animantium et omnium iumentorum, quae erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutae sunt aquae.
Nova Vulgata 8,2Et clausi sunt fontes abyssi et cataractae caeli, et prohibitae sunt pluviae de caelo.
Nova Vulgata 8,3Reversaeque sunt aquae de terra euntes et redeuntes et coeperunt minui post centum quinquaginta dies.
Nova Vulgata 8,4Requievitque arca mense septimo, decima septima die mensis super montes Ararat.
Nova Vulgata 8,5At vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem; decimo enim mense, prima die mensis, apparuerunt cacumina montium.
Nova Vulgata
8,6Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noe fenestram arcae, quam fecerat, dimisit corvum;
Nova Vulgata 8,7qui egrediebatur exiens et rediens, donec siccarentur aquae super terram.
Nova Vulgata 8,8Emisit quoque columbam a se, ut videret si iam cessassent aquae super faciem terrae.
Nova Vulgata 8,9Quae, cum non invenisset, ubi requiesceret pes eius, reversa est ad eum in arcam; aquae enim erant super universam terram. Extenditque manum et apprehensam intulit in arcam.
Nova Vulgata 8,10Exspectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.
Nova Vulgata 8,11At illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo. Intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram.
Nova Vulgata 8,12Exspectavitque nihilominus septem alios dies; et emisit columbam, quae non est reversa ultra ad eum.
Nova Vulgata
8,13Igitur sescentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, siccatae sunt aquae super terram; et aperiens Noe tectum arcae, et ecce aspexit viditque quod exsiccata erat superficies terrae.
Nova Vulgata 8,14Mense secundo, septima et vicesima die mensis, arefacta est terra.
Nova Vulgata
8,15Locutus est autem Deus ad Noe dicens:
Nova Vulgata 8,16«Egredere de arca tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.
Nova Vulgata 8,17Cuncta animantia, quae sunt apud te ex omni carne, tam in volatilibus quam in pecoribus et in universis reptilibus, quae reptant super terram, educ tecum, ut pullulent super terram et crescant et multiplicentur super eam».
Nova Vulgata 8,18Egressus est ergo Noe et filii eius, uxor illius et uxores filiorum eius cum eo.
Nova Vulgata Sed et omnia animantia, iumenta, volatilia et reptilia, quae reptant super terram, secundum genus suum egressa sunt de arca.
19 Iumenta - Adde cum Gr et Vg wekol-habbemāh
Nova Vulgata
8,20Aedificavit autem Noe altare Domino; et tollens de cunctis pecoribus mundis et volucribus mundis obtulit holocausta super altare.
Nova Vulgata 8,21Odoratusque est Dominus odorem suavitatis et locutus est Dominus ad cor suum: «Nequaquam ultra maledicam terrae propter homines, quia cogitatio humani cordis in malum prona est ab adulescentia sua. Non igitur ultra percutiam omnem animam viventem, sicut feci.
Nova Vulgata 8,22Cunctis diebus terrae, sementis et messis, frigus et aestus, aestas et hiems, dies et nox non requiescent».