Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Iudicum - 11

Iudicum

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 11 11,1Fuit Iephte Galaadites vir fortissimus, filius meretricis mulieris, quem genuit Galaad.
Nova Vulgata 11,2Habuit autem Galaad uxorem, de qua suscepit filios, qui, postquam creverant, eiecerunt Iephte dicentes: «Heres in domo patris nostri esse non poteris, quia de altera matre generatus es».
Nova Vulgata 11,3Quos ille fugiens atque devitans habitavit in terra Tob; congregatique sunt ad eum viri inopes et exierunt cum eo.
Nova Vulgata
11,4In illis diebus pugnabant filii Ammon contra Israel.
Nova Vulgata 11,5Quibus acriter instantibus, perrexerunt maiores natu de Galaad, ut tollerent in auxilium sui Iephte de terra Tob.
Nova Vulgata 11,6Dixeruntque ad eum: «Veni et esto princeps noster, et pugnemus contra filios Ammon».
Nova Vulgata 11,7Quibus ille respondit: «Nonne vos estis, qui odistis me et eiecistis de domo patris mei? Et nunc venistis ad me necessitate compulsi».
Nova Vulgata 11,8Dixeruntque principes Galaad ad Iephte: «Ob hanc igitur causam nunc ad te venimus, ut proficiscaris nobiscum et pugnes contra filios Ammon sisque dux omnium, qui habitant in Galaad».
Nova Vulgata 11,9Iephte quoque dixit eis: «Si revocatis me, ut pugnem pro vobis contra filios Ammon, tradideritque eos Dominus in manus meas, ego ero princeps vester».
Nova Vulgata 11,10Qui responderunt ei: «Dominus, qui haec audit, ipse mediator ac testis est quod secundum verbum tuum faciemus».
Nova Vulgata 11,11Abiit itaque Iephte cum principibus Galaad, fecitque eum omnis populus principem sui. Locutusque est Iephte omnes sermones suos coram Domino in Maspha.
Nova Vulgata
11,12Et misit Iephte nuntios ad regem filiorum Ammon, qui ex persona sua dicerent: «Quid mihi et tibi est, quia venisti contra me, ut invaderes terram meam?».
Nova Vulgata 11,13Quibus ille respondit: «Quia tulit Israel terram meam, quando ascendit de Aegypto, a finibus Arnon usque Iaboc atque Iordanem; nunc igitur cum pace redde mihi eam».
Nova Vulgata 11,14Rursumque Iephte nuntios misit et imperavit eis, ut dicerent regi Ammon:
Nova Vulgata 11,15«Haec dicit Iephte: Non tulit Israel terram Moab nec terram filiorum Ammon.
Nova Vulgata 11,16Sed, quando de Aegypto conscenderunt, ambulavit Israel per solitudinem usque ad mare Rubrum et venit in Cades;
Nova Vulgata 11,17misitque nuntios ad regem Edom dicens: “Dimitte, ut transeam per terram tuam”. Qui noluit acquiescere precibus eius. Misit quoque et ad regem Moab, qui et ipse transitum praebere contempsit. Mansit itaque Israel in Cades
Nova Vulgata 11,18et pertransiens desertum circuivit ex latere terram Edom et terram Moab venitque contra orientalem plagam terrae Moab et castrametatus est trans Arnon nec voluit intrare terminos Moab; Arnon quippe confinium est terrae Moab.
Nova Vulgata 11,19Misit itaque Israel nuntios ad Sehon regem Amorraeorum, regem Hesebon, et dixit ei: “Dimitte, ut transeam per terram tuam usque ad locum meum”. 
Nova Vulgata 11,20Qui et ipse Israel verbis diffidens non dimisit eum transire per terminos suos, sed, omni populo suo congregato, egressus est contra eum in Iasa et fortiter resistebat.
Nova Vulgata 11,21Tradiditque eum Dominus in manu Israel cum omni exercitu suo, qui percussit eum et possedit omnem terram Amorraei habitatoris regionis illius,
Nova Vulgata 11,22universos fines eius de Arnon usque Iaboc et de solitudine usque ad Iordanem.
Nova Vulgata 11,23Dominus ergo, Deus Israel, subvertit Amorraeum coram populo suo Israel; et tu nunc vis possidere terram eius?
Nova Vulgata 11,24Nonne ea, quae tibi Chamos deus tuus in possessionem dat, tibi iure debentur? Quae autem Dominus Deus noster victor obtinuit, in nostram cedunt possessionem.
Nova Vulgata 11,25Num quid melior es Balac filio Sephor rege Moab? Numquid iurgatus est contra Israel et pugnavit contra eum?
Nova Vulgata 11,26Quando habitabat in Hesebon et viculis eius et in Aroer et villis illius et in cunctis civitatibus iuxta Arnon per trecentos annos, quare tanto tempore nihil super hac repetitione tentastis?
Nova Vulgata 11,27Igitur non ego pecco in te, sed tu contra me male agis indicens mihi bella non iusta. Iudicet Dominus arbiter huius diei inter filios Israel et inter filios Ammon».
Nova Vulgata 11,28Noluitque acquiescere rex filiorum Ammon verbis Iephte, quae per nuntios mandaverat.
Nova Vulgata
11,29Factus est ergo super Iephte spiritus Domini, et pertransiens Galaad et Manasse venit in Maspha Galaad et inde ad filios Ammon.
Nova Vulgata 11,30Votum autem vovit Domino dicens: «Si tradideris filios Ammon in manus meas,
Nova Vulgata 11,31quicumque primus fuerit egressus de foribus domus meae mihique occurrerit revertenti cum pace a filiis Ammon, eum holocaustum offeram Domino».
Nova Vulgata 11,32Transivitque Iephte ad filios Ammon, ut pugnaret contra eos; quos tradidit Dominus in manus eius.
Nova Vulgata 11,33Percussitque eos ab Aroer usque dum venias in Mennith viginti civitates et usque ad Abelcharmim plaga magna nimis; humiliatique sunt filii Ammon a filiis Israel.
Nova Vulgata
11,34Revertenti autem Iephte in Maspha domum suam occurrit unigenita filia cum tympanis et choris: non enim habebat alios liberos.
Nova Vulgata 11,35Qua visa, scidit vestimenta sua et ait: «Heu, filia mi, incurvans incurvasti me! Et tu es in eis, qui me perturbant! Aperui enim os meum ad Dominum et aliud facere non potero».
Nova Vulgata 11,36Cui illa respondit: «Pater mi, si aperuisti os tuum ad Dominum, fac mihi, quodcumque pollicitus es, concessa tibi a Domino ultione atque victoria de hostibus tuis filiis Ammon».
Nova Vulgata 11,37Dixitque ad patrem: «Hoc solum mihi praesta, quod deprecor: Dimitte me, ut duobus mensibus circumeam montes et plangam virginitatem meam cum sodalibus meis».
Nova Vulgata 11,38Cui ille respondit: «Vade!». Et dimisit eam duobus mensibus. Cumque abisset cum sodalibus suis, flebat virginitatem suam in montibus.
Nova Vulgata 11,39Expletisque duobus mensibus, reversa est ad patrem suum; et fecit ei, sicut voverat, quae non cognoverat virum. Exinde mos increbuit in Israel, et consuetudo servata est,
Nova Vulgata 11,40ut post anni circulum conveniant in unum filiae Israel et plangant filiam Iephte Galaaditae diebus quattuor.