Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Iudicum - 15

Iudicum

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 15 15,1Post aliquantum autem temporis, cum dies triticeae messis instarent, venit Samson invisere volens uxorem suam et attulit ei haedum de capris. Cumque ad eam vellet intrare, prohibuit eum pater illius
Nova Vulgata 15,2dicens: «Putavi quod odisses eam et ideo tradidi illam amico tuo; sed habet sororem iuniorem, quae pulchrior illa est; sit tibi pro ea uxor».
Nova Vulgata 15,3Dixitque eis Samson: «Hac vice non erit culpa in me contra Philisthaeos, cum faciam eis mala».
Nova Vulgata 15,4Perrexitque et cepit trecentas vulpes caudasque earum iunxit ad caudas sumensque faces ligavit singulas in medio binarum caudarum;
Nova Vulgata 15,5facibusque igne succensis, dimisit vulpes in segetes Philisthinorum. Et comportatae iam fruges et adhuc stantes in stipula concrematae sunt in tantum, ut vineas quoque et oliveta flamma consumeret.
Nova Vulgata 15,6Dixeruntque Philisthim: «Quis fecit hanc rem?». Quibus dictum est: «Samson gener Thamnathaei, quia tulit uxorem eius et alteri tradidit, haec operatus est». Ascenderuntque Philisthim et combusserunt tam mulierem quam patrem eius.
Nova Vulgata 15,7Quibus ait Samson: «Si talia facitis, utique ex vobis expetam ultionem et tunc quiescam».
Nova Vulgata 15,8Percussitque eos ingenti plaga, suram ad femur. Et descendens habitavit in spelunca petrae Etam.
Nova Vulgata
15,9Igitur ascendentes Philisthim in terra Iudae castrametati sunt, et in Lehi (id est Maxilla) eorum est fusus exercitus.
Nova Vulgata 15,10Dixeruntque ad eos viri de tribu Iudae: «Cur ascendistis adversum nos?». Qui responderunt: «Ut ligemus Samson venimus et reddamus ei, quae in nos operatus est».
Nova Vulgata 15,11Descenderunt ergo tria milia virorum de Iuda ad specum petrae Etam dixeruntque ad Samson: «Nescis quod Philisthim imperent nobis? Quare hoc nobis facere voluisti?». Quibus ille ait: «Sicut fecerunt mihi, feci eis».
Nova Vulgata 15,12«Ligare, inquiunt, te venimus et tradere in manus Philisthinorum». «Iurate, respondit, mihi quod non me occidatis».
Nova Vulgata 15,13Dixerunt: «Non te occidemus, sed vinctum trademus». Ligaveruntque eum duobus novis funibus et tulerunt de petra Etam.
Nova Vulgata
15,14Qui cum venisset in Lehi, et Philisthim vociferantes occurrissent ei, irruit spiritus Domini in eum, et, sicut solent ad odorem ignis lina consumi, ita vincula, quibus brachia eius ligata erant, dissipata sunt et soluta.
Nova Vulgata
15,15Inventamque maxillam asini recentem arripiens percussit in ea mille viros 
Nova Vulgata et ait:
«In maxilla asini

acervum feci ex eis!

In mandibula asini

percussi mille viros!».
16 Acervum feci ex eis - Lege ḥāmōr ḥămartîm; TM «asinum duarum asinarum» (vel «acervum duorum acervorum»?)
Nova Vulgata
15,17Cumque haec canens verba complesset, proiecit mandibulam de manu et vocavit nomen loci illius Ramathlehi (quod interpretatur Elevatio maxillae).
Nova Vulgata 15,18Sitiensque valde clamavit ad Dominum et ait: «Tu dedisti in manu servi tui salutem hanc maximam atque victoriam; et en siti morior incidamque in manus incircumcisorum».
Nova Vulgata 15,19Aperuit itaque Deus fossam in Lehi, et egressae sunt inde aquae; quibus haustis, refocillavit spiritum et vires recepit. Idcirco appellatum est nomen fontis illius fons Invocantis, qui est in Lehi usque in praesentem diem.
Nova Vulgata
15,20Iudicavitque Israel in diebus Philisthim viginti annis.