Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Iudicum - 20

Iudicum

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 20 20,1Egressi sunt itaque omnes filii Israel et pariter congregati, quasi vir unus, de Dan usque Bersabee et terra Galaad ad Dominum in Maspha.
Nova Vulgata 20,2Omnisque populi anguli et cunctae tribus Israel in ecclesiam populi Dei convenerunt: quadringenta milia peditum pugnatorum.
Nova Vulgata 20,3Nec latuit filios Beniamin, quod ascendissent filii Israel in Maspha. Interrogatusque Levita maritus mulieris interfectae quo modo tantum scelus perpetratum esset,
Nova Vulgata 20,4respondit: «Veni in Gabaa Beniamin cum uxore mea illucque diverti.
Nova Vulgata 20,5Et ecce homines civitatis illius circumdederunt nocte domum, in qua manebam, volentes me occidere et uxorem meam incredibili libidinis furore vexantes; denique mortua est.
Nova Vulgata 20,6Quam arreptam in frusta concidi misique partes in omnes terminos possessionis Israel, quia fecerunt nefas et piaculum in Israel.
Nova Vulgata 20,7Adestis omnes, filii Israel: decernite quid facere debeatis».
Nova Vulgata
20,8Stansque omnis populus quasi unius hominis sermone respondit: «Non recedemus in tabernacula nostra, nec suam quisquam intrabit domum,
Nova Vulgata 20,9sed hoc contra Gabaa in commune faciemus secundum sortem:
Nova Vulgata decem viri eligantur e centum ex omnibus tribubus Israel et centum de mille et mille de decem milibus, ut comportent exercitui cibaria illis, qui venerunt, ut reddant Gabaa Beniamin pro scelere, quod meretur».
10 Illis, qui venerunt, ut reddant - Lege cum GrA labbā’îm laăśôt; TM «ad faciendum cum (vel «ut») veniant» (?)
Nova Vulgata 20,11Convenitque universus Israel ad civitatem quasi unus homo, eadem mente unoque consilio,
Nova Vulgata et miserunt nuntios ad omnem tribum Beniamin, qui dicerent: «Quale nefas in vobis repertum est!
12 Tribum - Lege cum Gr, Targ et Vg šēbet; TM «tribus» (plur.)
Nova Vulgata 20,13Tradite homines filios Belial in Gabaa, qui hoc flagitium perpetrarunt, ut moriantur, et auferatur malum de Israel».
    Qui noluerunt fratrum suorum filiorum Israel audire mandatum, 
Nova Vulgata 20,14sed ex cunctis urbibus, quae suae sortis erant, convenerunt in Gabaa, ut illis ferrent auxilium et contra universum Israel populum dimicarent.
Nova Vulgata 20,15Recensitique sunt in die illa viginti sex milia de civitatibus Beniamin educentium gladium, praeter habitatores Gabaa, qui septingenti erant viri fortissimi.
Nova Vulgata 20,16In universo hoc populo erant septingenti viri electi, qui sinistra pro dextra utebantur et sic fundis lapides ad certum iaciebant, ut capillum quoque possent percutere, et nequaquam in alteram partem ictus lapidis deferretur.
Nova Vulgata
20,17Virorum quoque Israel, absque filiis Beniamin, recensita sunt quadringenta milia educentium gladios et paratorum ad pugnam.
Nova Vulgata 20,18Qui surgentes venerunt in Bethel consulueruntque Deum atque dixerunt: «Quis erit in exercitu nostro princeps certaminis contra filios Beniamin?». Quibus respondit Dominus: «Iuda ascendet primus».
Nova Vulgata
20,19Statimque filii Israel surgentes mane castrametati sunt contra Gabaa;
Nova Vulgata 20,20et inde procedentes ad pugnam contra Beniamin, contra urbem aciem direxerunt.
Nova Vulgata 20,21Egressique filii Beniamin de Gabaa occiderunt de filiis Israel die illo viginti duo milia viros.
Nova Vulgata 20,22Rursum filii Israel confortati in eodem loco, in quo prius certaverant, aciem direxerunt,
Nova Vulgata 20,23ita tamen ut prius ascenderent et flerent coram Domino usque ad noctem consulerentque eum et dicerent: «Debeo ultra procedere ad dimicandum contra filios Beniamin fratres meos, an non?». Quibus ille respondit: «Ascendite ad eos».
Nova Vulgata 20,24Cumque filii Israel altero die contra filios Beniamin ad proelium processissent,
Nova Vulgata 20,25eruperunt filii Beniamin de Gabaa et occurrentes eis iterum decem et octo milia virorum educentium gladium prostraverunt.
Nova Vulgata
20,26Quam ob rem omnes filii Israel, universus populus, venerunt in Bethel et sedentes flebant coram Domino ieiunaveruntque die illo usque ad vesperam et obtulerunt ei holocausta et pacificas victimas
Nova Vulgata 20,27et super statu suo interrogaverunt. Eo tempore ibi erat arca foederis Dei,
Nova Vulgata 20,28et Phinees filius Eleazari filii Aaron stabat coram eo. Consuluerunt igitur Dominum atque dixerunt: «Exire ultra debemus ad pugnam contra filios Beniamin fratres nostros, an quiescere?». Quibus ait Dominus: «Ascendite, cras enim tradam eos in manus vestras».
Nova Vulgata
20,29Posueruntque filii Israel insidias per circuitum urbis Gabaa
Nova Vulgata 20,30et tertia vice sicut semel et bis contra Beniamin et Gabaa exercitum produxerunt.
Nova Vulgata 20,31Sed et filii Beniamin eruperunt in occursum populi et abstracti de civitate coeperunt caedere ex eis sicut primo et secundo die, per duas semitas terga vertentes, quarum una ferebat in Bethel, altera in Gabaa, atque prosternere in campo triginta circiter viros.
Nova Vulgata 20,32Putaverunt enim solito eos more percussos cedere; qui fugam simulaverunt, ut abstraherent eos de civitate et quasi fugientes ad supradictas semitas perducerent.
Nova Vulgata Omnes itaque viri Israel surgentes de sedibus suis tetenderunt aciem in loco, qui vocatur Baalthamar. Insidiae quoque eruperunt de loco suo, de regione in occidente Gabaa.
33 In occidente - Lege cum GrA et Vg mimmaǎrab; TM «de loco nudo» (mimmaǎrēh)
Nova Vulgata 20,34Venerunt ergo adversus Gabaa decem milia virorum electorum de universo Israel. Ingravatumque est bellum contra filios Beniamin, et non intellexerunt quod ex omni parte illis instaret interitus.
Nova Vulgata 20,35Percussitque eos Dominus in conspectu filiorum Israel, et interfecerunt ex eis in illo die viginti quinque milia et centum viros, omnes bellatores et educentes gladium.
Nova Vulgata
20,36Filii autem Beniamin, cum se inferiores esse vidissent, coeperunt fugere. Quod cernentes filii Israel, dederunt eis ad fugiendum locum, quia confidebant in insidiis, quas iuxta urbem posuerant.
Nova Vulgata 20,37Qui cum repente de latibulis surrexissent, irruerunt super Gabaa et ingressi celeriter percusserunt totam civitatem in ore gladii.
Nova Vulgata Signum autem dederant filii Israel his, quos in insidiis collocaverant, ut ignem accenderent et, ascendente in altum fumo, captam urbem demonstrarent.
38 Ut ignem - Praemittit TM hereb (multiplica?); dittographia
Nova Vulgata 20,39Verterant ergo terga filii Israel in ipso certamine positi, et filii Beniamin putantes quod percussissent eos sicut in priore pugna, coeperant de exercitu eorum caedere triginta fere viros.
Nova Vulgata 20,40Cum autem columna fumi de civitate conscendere coepisset, et Beniamin quoque retro aspiciens cerneret de civitate flammas in sublime ferri,
Nova Vulgata 20,41cumque vir Israel versa facie aggrederetur, vir Beniamin conturbatus est, quia vidit se apprehensum a malo.
Nova Vulgata Et ad viam deserti ire coeperunt, illuc quoque eos adversariis persequentibus. Sed et hi, qui urbem succenderant, occurrerunt eis,
42 Urbem - Lege cum Vg mēhā‛îr (ad litteram: «hi de urbe»); TM «de urbibus» (dittographia)
Nova Vulgata atque ita factum est ut ex utraque parte ab hostibus caederentur, nec erat eis ulla requies. Prostrati sunt usque ad orientalem plagam urbis Gabaa.
43 Nec... ulla requies - Lege cum Vg (cfr. Gr) minnûḥāh (= sine requie; cfr. Eccli 30,17); TM «quies» (menûḥāh)
Nova Vulgata 20,44Fuerunt autem, qui interfecti sunt de Beniamin, decem et octo milia virorum omnes robustissimi pugnatores.
Nova Vulgata 20,45Qui remanserant, fugerunt in solitudinem et pergebant ad petram, cuius vocabulum est Remmon. Quasi racemos colligentes occiderunt in viis quinque milia viros. Et cum instantius eos persequerentur usque Gadaam, interfecerunt etiam alios duo milia.
Nova Vulgata 20,46Et sic factum est ut omnes, qui ceciderant de Beniamin in die illa, essent viginti quinque milia pugnatores ad bella promptissimi.
Nova Vulgata 20,47Remanserunt itaque, qui evadere potuerant et fugere in solitudinem, sescenti viri; sederuntque in petra Remmon mensibus quattuor.
Nova Vulgata 20,48Regressi autem filii Israel ex civitatibus a viris usque ad iumenta, usque ad omne, quod inveniri poterat, gladio percusserunt, cunctasque urbes et viculos Beniamin vorax flamma consumpsit.