Nova Vulgata99,1Abiit autem Abimelech filius Ierobbaal in Sichem ad fratres matris suae et locutus est ad eos et ad omnem cognationem familiae matris suae dicens:
Nova Vulgata9,2«Loquimini ad omnes viros Sichem: “Quid vobis est melius, ut dominentur vestri septuaginta viri, omnes filii Ierobbaal, an ut dominetur vobis unus vir? Simulque considerate quod os vestrum et caro vestra sum”».
Nova Vulgata9,3Locutique sunt fratres matris eius de eo ad omnes viros Sichem universos sermones istos et inclinaverunt cor eorum post Abimelech dicentes: «Frater noster est».
Nova Vulgata9,4Dederuntque illi septuaginta pondo argenti de fano Baalberith; qui conduxit sibi ex eo viros inopes et vagos, secutique sunt eum.
Nova Vulgata9,5Et venit in domum patris sui Ephra et occidit fratres suos filios Ierobbaal septuaginta viros super lapidem unum. Remansitque Ioatham filius Ierobbaal minimus, quia absconditus erat.
Nova Vulgata9,6Congregati sunt autem omnes viri Sichem et universae domus Mello abieruntque et constituerunt regem Abimelech iuxta quercum, quae stabat in Sichem.
Nova Vulgata 9,7Quod cum nuntiatum esset Ioatham, ivit et stetit in vertice montis Garizim elevataque voce clamavit et dixit: «Audite me, viri Sichem, ut audiat vos Deus.
Nova Vulgata9,8Ierunt ligna, ut ungerent super se regem, dixeruntque olivae: “Impera nobis”
Nova Vulgata9,9Quae respondit: “Numquid possum deserere pinguedinem meam, qua et dii honorantur et homines, et venire, ut super ligna movear?”.
Nova Vulgata9,10Dixeruntque ligna ad arborem ficum: “Veni et super nos regnum accipe”.
Nova Vulgata9,11Quae respondit eis: “Numquid possum deserere dulcedinem meam fructusque suavissimos et ire, ut super cetera ligna movear?”.
Nova Vulgata9,12Locuta quoque sunt ligna ad vitem: “Veni et impera nobis”.
Nova Vulgata9,13Quae respondit: “Numquid possum deserere vinum meum, quod laetificat deos et homines, et super ligna cetera commoveri?”.
Nova Vulgata9,14Dixeruntque omnia ligna ad rhamnum: “Veni et impera super nos”.
Nova Vulgata9,15Quae respondit eis: “Si vere me regem vobis constituitis, venite et sub mea umbra requiescite; sin autem non vultis, egrediatur ignis de rhamno et devoret cedros Libani!”.
Nova Vulgata9,16Nunc igitur, si recte et absque peccato constituistis super vos regem Abimelech et bene egistis cum Ierobbaal et cum domo eius et reddidistis vicem beneficiis eius,
Nova Vulgataqui pugnavit pro vobis et animam suam dedit periculis, ut erueret vos de manu Madian,
17Dedit periculis - Lege minnegdô (= procul a se [abiecit]); TM minneged (haplographia)
Nova Vulgata9,18qui nunc surrexistis contra domum patris mei et interfecistis filios eius septuaginta viros super unum lapidem et constituistis regem Abimelech filium ancillae eius super habitatores Sichem, eo quod frater vester sit;
Nova Vulgata9,19si ergo recte et absque vitio egistis cum Ierobbaal et domo eius hodie, laetamini in Abimelech, et ille laetetur in vobis.
Nova Vulgata9,20Sin autem perverse, egrediatur ignis ex Abimelech et consumat habitatores Sichem et domum Mello, egrediaturque ignis de viris Sichem et de domo Mello et devoret Abimelech!».
Nova Vulgata9,21Quae cum Ioatham dixisset, fugit et abiit in Bera habitavitque ibi metu Abimelech fratris sui.
Nova Vulgata 9,22Regnavit itaque Abimelech super Israel tribus annis.
Nova Vulgata9,23Misitque Deus spiritum pessimum inter Abimelech et habitatores Sichem, qui rebellaverunt contra eum,
Nova Vulgata9,24ut scelus interfectionis septuaginta filiorum Ierobbaal et effusio sanguinis eorum veniret super Abimelech fratrem suum et in viros Sichimorum, qui eum adiuverant.
Nova Vulgata9,25Posueruntque insidias adversus eum in montium summitate et exercebant latrocinia agentes praedas de omnibus praetereuntibus. Nuntiatumque est Abimelech.
Nova Vulgata 9,26Venit autem Gaal filius Ebed cum fratribus suis et transivit in Sichimam, et confisi sunt habitatores Sichem in eo.
Nova Vulgata9,27Egressi in agros vindemiaverunt vineas uvasque calcaverunt et, factis cantantium choris, ingressi sunt fanum dei sui et inter epulas et pocula maledicebant Abimelech,
Nova Vulgata9,28clamante Gaal filio Ebed: «Quis est Abimelech, et quae est Sichem, ut serviamus ei? Numquid non est filius Ierobbaal et Zebul praefectus eius? Servite viris Hemmor patris Sichem! Cur serviemus ei?
Nova VulgataUtinam daret aliquis populum istum sub manu mea, ut auferrem de medio Abimelech et dicerem ei: Congrega exercitus multitudinem et veni».
29Et dicerem - Lege cum Gr we’ōmar; TM «et dixit»
Nova Vulgata 9,30Zebul princeps civitatis, auditis sermonibus Gaal filii Ebed, iratus est valde
Nova Vulgata9,31et misit clam ad Abimelech nuntios dicens: «Ecce Gaal filius Ebed venit in Sichimam cum fratribus suis et excitant adversum te civitatem.
Nova Vulgata9,32Surge itaque nocte cum populo, qui tecum est, et latita in agro.
Nova Vulgata9,33Et primo mane, oriente sole, irrue super civitatem; illo autem egrediente adversum te cum populo suo, fac ei, quod potueris».
Nova Vulgata 9,34Surrexit itaque Abimelech cum omni exercitu suo nocte et tetendit insidias iuxta Sichimam in quattuor locis.
Nova Vulgata9,35Egressusque est Gaal filius Ebed et stetit in introitu portae civitatis; surrexit autem Abimelech et omnis exercitus cum eo de insidiarum loco.
Nova Vulgata9,36Cumque vidisset populum Gaal, dixit ad Zebul: «Ecce de montibus multitudo descendit». Cui ille respondit: «Umbras montium vides quasi homines».
Nova Vulgata9,37Rursumque Gaal ait: «Ecce populus de Umbilico terrae descendit, et unus cuneus venit per viam Quercus Augurum».
Nova Vulgata9,38Cui dixit Zebul: «Ubi est nunc os tuum, quo loquebaris: “Quis est Abimelech, ut serviamus ei?”. Nonne iste est populus, quem despiciebas? Egredere et pugna contra eum».
Nova Vulgata9,39Abiit ergo Gaal, spectante Sichimorum populo, et pugnavit contra Abimelech.
Nova Vulgata9,40Qui persecutus est eum fugientem, cecideruntque ex parte eius plurimi usque ad portam civitatis.
Nova Vulgata9,41Et Abimelech sedit in Aruma; Zebul autem Gaal et fratres eius expulit de urbe nec in ea passus est commorari.
Nova Vulgata 9,42Sequenti ergo die egressus est populus in campum. Quod cum nuntiatum esset Abimelech,
Nova Vulgata9,43tulit exercitum suum et divisit in tres turmas tendens insidias in agris. Vidensque quod egrederetur populus de civitate, surrexit et percussit eos.
Nova VulgataIrruensque cum cuneo suo obsedit ingressum portae civitatis; duae autem turmae palantes per campum adversarios percusserunt.
44Cum cuneo - Lege cum GrL et Vg wehārō’š; TM «et cunei»
Nova Vulgata9,45Porro Abimelech omni illo die oppugnabat urbem, quam cepit, interfectis habitatoribus eius ipsaque destructa, ita ut sal in ea dispergeret.
Nova Vulgata 9,46Quod cum audissent, qui habitabant in turre Sichimorum, ingressi sunt cryptam fani Elberith (id est dei Foederis).
Nova Vulgata9,47Abimelech quoque audiens omnes viros turris Sichimorum pariter conglobatos,
Nova Vulgata9,48ascendit in montem Selmon cum omni populo suo et, arrepta securi, praecidit arboris ramum impositumque ferens umero dixit ad socios: «Quod me viditis facere, cito facite».
Nova Vulgata9,49Igitur certatim ramos de arboribus praecidentes sequebantur ducem, quos circumdantes cryptae succenderunt; atque ita factum est, ut fumo et igne omnes homines necarentur, circiter mille viri pariter ac mulieres, habitatores turris Sichem.
Nova Vulgata 9,50Abimelech autem inde proficiscens venit ad oppidum Thebes, quod obsidebat et cepit.
Nova Vulgata9,51Erat autem turris fortis in media civitate, ad quam confugerant viri simul ac mulieres et omnes cives civitatis, clausa firmissime ianua, et super turris tectum stantes per propugnacula.
Nova Vulgata9,52Accedensque Abimelech iuxta turrim pugnabat fortiter et appropinquans ostio ignem supponere nitebatur.
Nova Vulgata 9,53Et ecce una mulier superiorem molam desuper iaciens illisit capiti Abimelech et confregit cerebrum eius.
Nova Vulgata9,54Qui vocavit cito armigerum suum et ait ad eum: «Evagina gladium tuum et percute me, ne forte dicatur quod a femina interfectus sim». Qui transfodit eum.
Nova Vulgata9,55Illoque mortuo, omnes viri Israel hoc videntes reversi sunt in sedes suas.
Nova Vulgata9,56Et reddidit Deus malum, quod fecerat Abimelech contra patrem suum, interfectis septuaginta fratribus suis.
Nova Vulgata9,57Sichimitis quoque, quod operati erant, retributum est, et venit super eos maledictio Ioatham filii Ierobbaal.