Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Iudith - 12

Iudith

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 12 12,1Et iussit introduci eam, ubi reponebatur argentum ipsius. Et praecepit sterni ei et dare ei ex obsoniis suis et ex vino suo bibere.
Nova Vulgata 12,2Et dixit Iudith: «Non manducabo ex eis, ne fiat mihi offensio, sed ex eis, quae allata sunt, praebebitur mihi».

Nova Vulgata
12,3Et dixit ad eam Holofernes: «Si autem defecerint, quae tecum sunt, unde afferemus et dabimus tibi similia eis? Non enim est homo nobiscum ex genere tuo, qui habeat similia».
Nova Vulgata Dixitque ad eum Iudith: «Vivit anima tua, domine mi, quoniam non impendet ancilla tua, quae sunt mecum, quousque faciat Dominus in manu mea, quae voluit».
4 Mecum: cum x - Dominus: cum x
Nova Vulgata 12,5Et induxerunt eam servi Holofernis in tabernaculum, et dormivit usque in mediam noctem. Surrexitque ante vigiliam matutinam
Nova Vulgata 12,6et misit ad Holofernen dicens: «Praecipiat nunc dominus meus permitti ancillam suam exire ad orationem».
Nova Vulgata Et praecepit Holofernes custodibus suis, ne prohiberent eam. Et permansit in castris triduum. Et exiebat per noctem in vallem Betuliae et baptizabat se in fontem aquae.
7 Custodibus: cum x
Nova Vulgata 12,8Et, ut ascendebat, orabat Dominum, Deum Israel, ut dirigeret viam eius in exaltationem po puli sui.
Nova Vulgata 12,9Et introiens munda manebat in tabernaculo, usque dum afferretur esca eius in vesperum.
Nova Vulgata
12,10Et factum est, in quarta die fecit Holofernes cenam famulis suis solis et neminem eorum, qui erant super officia, vocavit ad convivium.
Nova Vulgata Et dixit Bagoae spadoni, qui erat praepositus super omnia ipsius: «Vadens suade mulieri Hebraeae, quae est apud te, ut veniat ad nos et manducet et bibat nobiscum.
11 Praepositus: cum x
Nova Vulgata Ecce enim turpe est in conspectu nostro, ut mulierem talem dimittamus non fabulantes ei, quoniam, si non eam attraxerimus, deridebit nos».
12 Attraxerimus: cum x
Nova Vulgata Et exiit Bagoas a facie Holofernis et introivit ad eam et dixit ei: «Non pigeat puellam bonam hanc introeuntem ad dominum meum glorificari ante faciem eius et bibere nobiscum vinum in iucunditatem et fieri in hodierno die honorificam sicut unam filiarum magnatorum Assyriae, quae assistunt in domo Nabuchodonosor».
13 Glorificari: cum x
Nova Vulgata Dixitque ad eum Iudith: «Et quae sum ego, ut contradicam domino meo? Quoniam omne, quod erit optimum in oculis eius, festinans faciam, et erit hoc mihi gaudium usque ad diem mortis meae».

14 In: cum x - festinans: cum x
Nova Vulgata
Et surgens exornavit se vestimento suo et omni muliebri ornatu, et praecessit ancilla eius et stravit ei contra Holofernen in terra stragula, quae acceperat a Bagoa in cotidianum usum, ut manducaret discumbens super ea.
15 Vestimento suo: cum p - praecessit: cum x - usum: cum t e r
Nova Vulgata 12,16Et introiens Iudith discubuit. Et obstupuit cor Holofernis in eam, et commota est anima eius, et erat concupiscens valde, ut concumberet cum ea; quaerebatque tempus seducendi eam ex die, quo viderat illam.
Nova Vulgata 12,17Et dixit ad eam Holofernes: «Bibe et esto nobiscum in iucunditatem».
Nova Vulgata 12,18Et dixit Iudith: «Bibam, domine, quia magnificata est vita mea in me hodie prae omnibus diebus nativitatis meae».
Nova Vulgata 12,19Et accipiens manducavit et bibit coram illo ea, quae praeparaverat ipsi ancilla sua.
Nova Vulgata 12,20Et iucundatus est Holofernes de ea et bibit multum vinum, quantum numquam bibit in uno die, ex quo natus est.