Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Iudith - 13

Iudith

Nova Vulgata Torna al libro

AT ebraico

Nova Vulgata 13 Et, ut vesper factus est, festinaverunt servi eius abire, et Bagoas conclusit tabernaculum a foris et dimisit adstantes a facie domini sui. Et abierunt omnes in cubilia sua; erant enim omnes fatigati, quoniam plurimus factus erat potus.
1 Vesper: cum m - festinaverunt: cum x g p
Nova Vulgata 13,2Derelicta est autem sola Iudith in tabernaculo, et Holofernes prociderat in lectum suum; circumfusum enim erat ei vinum.
Nova Vulgata 13,3Et dixit Iudith ancillae suae, ut staret extra cubiculum et observaret exitum eius sicut cotidie; exire enim se dixit ad orationem suam, et Bagoae locuta est secundum verba haec.

Nova Vulgata
13,4Discesseruntque omnes a facie, et nemo relictus est in cubiculo eius, a minimo usque ad magnum. Et stans Iudith ad caput eius dixit: «Domine, Domine, Deus omnium virtutum, respice in hac hora ad opera manuum mearum, ut exaltetur Ierusalem.
Nova Vulgata 13,5Quia nunc est tempus, ut suscipias hereditatem tuam et facias cogitationem meam in quassationem inimicorum, qui insurrexerunt super nos».
Nova Vulgata 13,6Et accedens ad columnam lectus, quae erat ad caput Holofernis, deposuit pugionem illius ab illa.
Nova Vulgata Et accedens ad lectum comprehendit comam capitis eius et dixit: «Deus Israel, confirma me, Domine, Deus Israel, in hoc die».
7 Hoc: cum x
Nova Vulgata 13,8Et percussit in cervicem eius bis in virtute sua et abstulit caput eius ab eo.
Nova Vulgata 13,9Et volutavit corpus eius a toro et abstulit conopeum eius a columnis; et post pusillum exiit et tradidit abrae suae caput Holofernis,
Nova Vulgata et misit illud in peram escarum suarum. Et exierunt ambae simul secundum consuetudinem suam quasi ad orationem. Transeuntesque castra gyraverunt totam vallem illam et subascenderunt montem Betuliae et venerunt ad portas eius.
10 Montem: cum x e t r
Nova Vulgata
13,11Et dixit Iudith a longe eis, qui custodiebant in portis: «Aperite, aperite portam! Nobiscum est Deus, Deus noster, ut faciat adhuc virtutem in Israel et potentiam adversus inimicos nostros, sicut et hodie fecit».
Nova Vulgata Et factum est, ut audierunt viri civitatis vocem eius, festinaverunt descendere ad portam civitatis suae et convocaverunt seniores civitatis.
12 Ut audierunt: cum x - seniores: cum x
Nova Vulgata 13,13Et concurrerunt omnes a minimo usque ad magnum, quoniam mirum erat eis illam reversam esse. Et aperuerunt portam et receperunt eas et accendentes ignem ad lumen congyraverunt eam.
Nova Vulgata Quae dixit ad eos voce magna: «Laudate Dominum nostrum, laudate, quia non abstulit misericordiam suam a domo Israel, sed conteruit inimicos nostros per manum meam in hac nocte».
14 Conteruit: cum m - per manum meam: cum t e r; cfr. x
Nova Vulgata 13,15Et proferens caput de pera sua ostendit et dixit eis: «Ecce caput Holofernis principis militiae virtutis Assyriorum, et ecce conopeum, in quo recumbebat in ebrietate sua. Et percussit eum Dominus in manu feminae.
Nova Vulgata Et vivit Dominus, qui custodivit me in via mea, qua profecta sum, quoniam seduxit eum facies mea in perditionem eius, et non fecit peccatum mecum in coinquinationem et confusionem».
16 Seduxit: cum r t e
Nova Vulgata
Et obstupuit omnis populus valde et inclinantes se adoraverunt Deum et dixerunt unanimes: «Benedictus es, Deus noster, qui ad nihilum redegisti inimicos populi tui in hodierna die».
17 Obstupuit: cum p x - unanimes: cum x - populi tui: cum x
Nova Vulgata 13,18Et dixit ad eam Ozias: «Benedicta tu es, filia, a Deo excelso prae omnibus mulieribus, quae sunt super terram. Et benedictus Dominus Deus noster, qui creavit caelum et terram, qui direxit te in vulnus capitis principis inimicorum nostrorum.
Nova Vulgata 13,19Quoniam non discedet laus tua a corde hominum memorantium virtutis Dei usque in sempiternum.
Nova Vulgata 13,20Et faciat tibi ea Deus in exaltationem aeternam, ut visitet te in bonis, pro eo quod non pepercisti animae tuae propter humilitatem generis nostri, sed prosilisti in ruinam nostram in directum ambulans in conspectu Dei nostri». Et dixit omnis populus: «Fiat, fiat!».