Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Iudith - 4

Iudith

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 4 Et audierunt filii Israel, qui habitabant in Iudaea, omnia, quaecumque fecerat gentibus Holofernes princeps militiae Nabuchodonosor regis Assyriorum, et quemadmodum spoliaverat omnia sancta eorum et dederat ea in exterminium.
1 Fecerat: cum x
Nova Vulgata 4,2Et timuerunt multum valde a facie eius et pro Ierusalem et pro templo Domini Dei sui turbati sunt,
Nova Vulgata quoniam nuper ascenderant de captivitate, et nuper omnis populus Iudaeae collectus erat, et vasa et altare et domus ex commaculatione sanctificata erant.
3 Iudaeae: cum x - commacultatione: cum o
Nova Vulgata 4,4Et miserunt in omnem finem Samariae et in vicos et Bethoron et Abelmain et Iericho et Choba et Aisora et convallem Salem.
Nova Vulgata 4,5Et praeoccupaverunt omnes vertices montium excelsorum et muris circumdederunt vicos, qui in eis sunt, et reposuerunt epimenia in praeparationem pugnae, quoniam nuper erant campi eorum demessi.
Nova Vulgata Et scripsit Ioachim sacerdos magnus, qui erat in diebus illis in Ierusalem, inhabitantibus Betuliam et Betomesthaim, quae est supra descensum contra Esdrelon, contra faciem campi prope Dothain,
6 Prope: cum R x o
Nova Vulgata 4,7dicens ut obtinerent ascensus montanae, quoniam per eos erat introitus in Iudaeam et erat facile prohibere ascendentes, eo quod angustus esset accessus viris plus quam duobus.
Nova Vulgata 4,8Et fecerunt filii Israel, sicut constituerat illis Ioachim sacerdos magnus et seniores totius plebis Israel, qui sedebant in Ierusalem.
Nova Vulgata Et exclamavit omnis vir Israel ad Deum in instantia magna, et humiliaverunt animas suas in ieiunio magno;
9 Deum: cum o R t - in instantia: cum m - ieiunio magno: cum S o v n R x t e r g p
Nova Vulgata ipsi et mulieres eorum et infantes eorum et iumenta eorum et omnis advena et mercennarius et argento emptus eorum posuerunt cilicia super lumbos suos.
10 Et iumenta: cum o n R x - argento emptus: cum R
Nova Vulgata 4,11Et omnis vir Israel et mulier et pueri, qui habitabant in Ierusalem, prociderunt ante faciem templi et cineraverunt capita sua et extenderunt cilicia sua contra faciem templi Domini.
Nova Vulgata Et altare cilicio cooperuerunt et clamaverunt ad Deum Israel unanimes instanter, ut non daret in rapinam infantes eorum et mulieres in praedam et civitates hereditatis eorum in exterminium et sancta in maculationem et in improperium, gaudium gentibus.
12 Deum: cum o R t; cfr. x - gaudium: cum o; cfr. R x
Nova Vulgata Et audivit Dominus vocem eorum et vidit angustiam eorum; et erat populus ieiunans dies plures in tota Iudaea et Ierusalem, et prociderunt contra faciem sanctorum Domini omnipotentis.
13 Dies plures: cum o n R x
Nova Vulgata Et Ioachim sacerdos magnus et omnes adstantes ante conspectum Domini sacerdotes et deservientes Domino praecincti ciliciis lumbos suos offerebant holocaustum instantiae et vota et voluntaria munera populi.
14 Et voluntaria munera: cum o
Nova Vulgata Et erat cinis super cidares eorum, et clamabant ad Dominum ex omni virtute, ut in bonum visitaret omnem domum Israel.
15 Ex: cum o R x