Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Iudith - 6
Iudith
Nova Vulgata Torna al libro
AT ebraico
Nova Vulgata
6,2«Et quis es tu, Achior, et mercennarii Ephraim, quoniam prophetasti nobis sicut hodie et dixisti quoniam genus filiorum Israel non expugnatur, quoniam Deus eorum proteget eos? Et quis est Deus, nisi Nabuchodonosor rex omnis terrae? Hic mittet potestatem suam et disperdet eos a facie terrae, et non liberabit eos Deus eorum.
Nova Vulgata
Inundabimus enim eos in ipsis, et montes eorum inebriabuntur sanguine eorum, et campi eorum replebuntur mortuis eorum, et non resistet vestigium pedum eorum contra faciem nostram, sed perditione perient. Dicit rex Nabuchodonosor, dominus universae terrae; dixit enim, et non frustrabuntur verba oris eius.
Nova Vulgata
Et convocaverunt omnes seniores civitatis, et concurrerunt omnes iuvenes eorum et mulieres et pueri eorum in ecclesiam; et statuerunt Achior in medio omnis populi ipsorum, et interrogavit eum Ozias, quid contigisset.