Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Iudith - 8
Iudith
Nova Vulgata Torna al libro
AT ebraico
Nova Vulgata
Et erat bona in aspectu et formosa facie valde et prudens in corde et bona in sensu et erat honesta valde, quia reliquerat ei Manasses vir eius filius Ioseph filii Achitob filii Melchis filii Eliab filii Nathanael filii Surisaddai filii Simeon filii Israel aurum et argentum et pueros et puellas et pecora et praedia, et manebat in eis;
Nova Vulgata
8,11Et venerunt ad eam. Et dixit ad eos: «Audite me, principes inhabitantium in Betulia, quoniam non est rectum verbum vestrum, quod locuti estis coram plebe in hac die et statuistis iuramentum istud, quod locuti estis inter Deum et vos, et dixistis tradituros vos civitatem inimicis nostris, si non in illis diebus converterit Dominus Deus noster audiutorium nobis.

Quoniam altitudinem cordis hominis non invenietis et cogitatus sensus eius non comprehendetis, quomodo Deum, qui fecit omnia ista, inquiretis et sensum eius cognoscetis et cogitationem eius inspicietis? Minime, fratres, nolite exacerbare Dominum Deum nostrum,