Nova Vulgata1010,1Audite verbum, quod locutus est Dominus super vos, domus Israel.
Nova Vulgata10,2Haec dicit Dominus: «Iuxta vias gentium nolite discere et a signis caeli nolite metuere, quae timent gentes,
Nova Vulgata 10,3quia leges populorum vanae sunt. Quia lignum de saltu praecidit opus manuum artificis in ascia,
Nova Vulgata 10,4argento et auro decoravit illud, clavis et malleis firmavit, ut non moveatur;
Nova Vulgata 10,5sicut formido in cucumerario sunt et non loquentur, portantur, quia incedere non valent: nolite ergo timere ea, quia nec male possunt facere nec bene».
Nova Vulgata 10,6Non est similis tui, Domine; magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine.
Nova Vulgata 10,7Quis non timebit te, o rex gentium? Te enim decet, quoniam inter cunctos sapientes gentium et in universis regnis earum nullus est similis tui.
Nova Vulgata 10,8Pariter insipientes et fatui sunt; doctrina vanitatis eorum lignum est.
Nova Vulgata 10,9Argentum involutum, quod de Tharsis affertur, et aurum de Ophaz, opus artificis et manuum aurificis, hyacinthus et purpura indumentum eorum; opus artificum universa haec.
Nova Vulgata 10,10Dominus autem Deus verus est, ipse Deus vivens et rex sempiternus; ab indignatione eius commovebitur terra, et non sustinebunt gentes comminationem eius.
Nova Vulgata 10,11Sic ergo dicetis eis: «Dii, qui caelos et terram non fecerunt, pereant de terra et de his, quae sub caelis sunt».
Nova Vulgata 10,12Qui fecit terram in fortitudine sua, firmavit orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos.
Nova Vulgata 10,13Ad vocem suam dat multitudinem aquarum in caelo et elevat nebulas ab extremitatibus terrae; fulgura in pluviam facit et educit ventum de thesauris suis.
Nova Vulgata 10,14Stultus factus est omnis homo absque scientia; confusus est omnis artifex in sculptili, quoniam falsum est, quod conflavit, et non est spiritus in eis.
Nova Vulgata 10,15Vana sunt et opus risu dignum; in tempore visitationis suae peribunt.
Nova Vulgata 10,16Non est his similis pars Iacob: qui enim formavit omnia, ipse est, et Israel tribus hereditatis eius, Dominus exercituum nomen illi.
Nova Vulgata 10,17Congrega de terra sarcinam tuam, quae habitas in obsidione,
Nova Vulgata quia haec dicit Dominus: «Ecce ego longe proiciam habitatores terrae in hac vice et tribulabo eos, ita ut inveniant me».
18Inveniant me – Lege (cfr. Syr) jimṣā’ûnî; TM «inveniant»
Nova Vulgata Vae mihi super contritione mea, pessima plaga mea! Ego autem dixi: «Plane haec infirmitas mea est, et portabo illam».
19Infirmitas mea – Lege cum verss ḥoljî; TM «infirmitas»
Nova Vulgata 10,20Tabernaculum meum vastatum est, omnes funiculi mei dirupti sunt; filii mei exierunt a me et non subsistunt, non est qui extendat ultra tentorium meum et erigat pelles meas.
Nova Vulgata 10,21Quia stulte egerunt pastores et Dominum non quaesierunt; propterea non prosperati sunt, et omnis grex eorum dispersus est.
Nova Vulgata 10,22Vox auditionis ecce venit et commotio magna de terra aquilonis, ut ponat civitates Iudae solitudinem et habitaculum thoum.
Nova Vulgata «Scio, Domine, quia non est hominis via eius, nec viri est, ut ambulet et dirigat gressus suos.
23Nec – Lege cum nonnullis mss Hebraicis et verss welō’; TM «non»
Nova Vulgata 10,24Corripe me, Domine, verumtamen in iudicio et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me».
Nova Vulgata 10,25Effunde indignationem tuam super gentes, quae non cognoverunt te, et super cognationes, quae nomen tuum non invocaverunt; quia comederunt Iacob et devoraverunt eum et consumpserunt illum et pascua eius dissipaverunt.