Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ieremiae - 11

Ieremiae

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 11 11,1Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino dicens:
Nova Vulgata 11,2«Audite verba pacti huius et loquimini ad viros Iudae et habitatores Ierusalem. 
Nova Vulgata 11,3Et dices ad eos: Haec dicit Dominus, Deus Israel: Maledictus vir, qui non audierit verba pacti huius,
Nova Vulgata 11,4quod praecepi patribus vestris in die, qua eduxi eos de terra Aegypti, de fornace ferrea, dicens: Audite vocem meam et facite omnia, quae praecipio vobis, et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum;
Nova Vulgata 11,5ut suscitem iuramentum, quod iuravi patribus vestris, daturum me eis terram fluentem lacte et melle, sicut est dies haec». Et respondi et dixi: «Amen, Domine».
Nova Vulgata
11,6Et dixit Dominus ad me: «Vociferare omnia verba haec in civitatibus Iudae et in foris Ierusalem dicens: Audite verba pacti huius et facite illa.
Nova Vulgata
11,7Quia contestans contestatus sum patres vestros in die, qua eduxi eos de terra Aegypti, usque ad diem hanc; mane consurgens contestatus sum et dixi: Audite vocem meam.
Nova Vulgata 11,8Et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam, sed abierunt unusquisque in pravitate cordis sui mali; et induxi super eos omnia verba pacti huius, quod praecepi, ut facerent, et non fecerunt».
Nova Vulgata
11,9Et dixit Dominus ad me: «Inventa est coniuratio in viris Iudae et in
habitatoribus Ierusalem.
Nova Vulgata 11,10Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum
priorum, qui noluerunt audire verba mea; et hi ergo abierunt post deos
alienos, ut servirent eis: irritum fecerunt domus Israel et domus Iudae
pactum meum, quod pepigi cum patribus eorum.
Nova Vulgata 11,11Quam ob rem haec dicit Dominus: Ecce ego inducam super eos mala, de quibus exire non poterunt; et clamabunt ad me, et non exaudiam eos.
Nova Vulgata 11,12Et ibunt civitates Iudae et habitatores Ierusalem et clamabunt ad deos, quibus sacrificant, et non salvabunt eos in tempore afflictionis eorum. 
Nova Vulgata 11,13Secundum numerum enim civitatum tuarum erant dii tui, Iuda, et secundum numerum viarum Ierusalem posuistis aras confusioni, aras ad sacrificandum Baal. 
Nova Vulgata
11,14Tu ergo noli orare pro populo hoc et ne assumas pro eis deprecationem et orationem, quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me, in tempore afflictionis eorum.
Nova Vulgata
Quid est dilectae meae,
ut in domo mea perficiat consilia mala?
Numquid vota et carnes sanctae
auferent a te malitias tuas,
in quibus glorieris?».
15 Dilectae meae – Lege (cfr. Syr et Gr) lîdîdātî; TM «dilecto meo»
Numquid vota – Lege cum Gr hanedārîm; TM «multi» (harābbîm)
Auferent – Lege cum verss ja‛ăbirû; TM «transibunt». Omitte (dittographia)
Nova Vulgata
Olivam uberem, pulchram, fructibus speciosam,
vocabit Dominus nomen tuum;
ad vocem strepitus grandis
succendit ignem in ea,
et combusti sunt rami eius.
16 Combusti sunt – Lege cum Vg ba‛ărû; TM «confregerunt (?)»
Nova Vulgata
11,17Et Dominus exercituum, qui plantavit te, locutus est super te malum, pro malis domus Israel et domus Iudae, quae fecerunt sibi ad irritandum me, sacrificantes Baal.
Nova Vulgata
11,18Tu autem, Domine, demonstrasti mihi, et cognovi;
tunc ostendisti mihi opera eorum.
Nova Vulgata
Et ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam; et non cognovi
quia super me cogitaverunt consilia: «Caedamus lignum in vigore eius et
eradamus eum de terra viventium, et nomen eius non memoretur amplius».
19 In vigore eius – Lege belēḥô; TM «in pane eius» (belaḥmô)
Nova Vulgata
11,20Tu autem, Domine exercituum,
qui iudicas iuste et probas renes et corda:
videam ultionem tuam ex eis;
tibi enim revelavi causam meam.
Nova Vulgata
11,21Propterea haec dicit Dominus super viros Anathoth, qui quaerunt
animam tuam et dicunt: «Non prophetabis in nomine Domini et non morieris
in manibus nostris». 
Nova Vulgata 11,22Propterea haec dicit Dominus exercituum: «Ecce ego visitabo super eos: iuvenes morientur in gladio, filii eorum et filiae eorum morientur in fame,
Nova Vulgata 11,23et reliquiae non erunt eis; inducam enim malum super viros Anathoth, annum visitationis eorum».