Nova Vulgata1414,1Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam de sic citate.
Nova Vulgata 14,2Luget Iuda, et portae eius languescunt et contristatae iacent in terra, et clamor Ierusalem ascendit.
Nova Vulgata 14,3Maiores eorum miserunt minores suos ad aquam: venerunt ad cisternas, non invenerunt aquam; reportaverunt vasa sua vacua, confusi sunt et afflicti et operuerunt capita sua.
Nova Vulgata 14,4Propter terrae vastitatem, quia non venit pluvia in terram, confusi sunt agricolae, operuerunt capita sua.
Nova Vulgata 14,5Nam et cerva in agro peperit et reliquit, quia non erat herba.
Nova Vulgata 14,6Et onagri steterunt in collibus, traxerunt aerem quasi thoes; defecerunt oculi eorum, quia non erat herba.
Nova Vulgata 14,7«Si iniquitates nostrae testificantur adversus nos, Domine, fac propter nomen tuum, quoniam multae sunt aversiones nostrae, tibi peccavimus.
Nova Vulgata 14,8Exspectatio Israel, salvator eius in tempore tribulationis, quare quasi peregrinus es in terra et quasi viator declinans ad pernoctandum?
Nova Vulgata 14,9Quare es velut vir attonitus, ut fortis, qui non potest salvare? Tu autem in medio nostri es, Domine, et nomen tuum invocatum est super nos; ne derelinquas nos».
Nova Vulgata 14,10Haec dicit Dominus populo huic: «Ita diligunt vagari, pedes suos non prohibent et Domino non placent». Nunc recordatus est iniquitatum eorum et visitat peccata eorum.
Nova Vulgata 14,11Et dixit Dominus ad me: «Noli orare pro populo isto in bonum.
Nova Vulgata 14,12Cum ieiunaverint, non exaudiam preces eorum; et, si obtulerint holocautomata et oblationes, non suscipiam ea; quoniam gladio et fame et peste consumam eos».
Nova Vulgata14,13Et dixi: «Heu, Domine Deus! Ecce prophetae dicunt eis: “Non videbitis gladium, et fames non erit in vobis, sed pacem veram dabit vobis in loco isto”».
Nova Vulgata14,14Et dixit Dominus ad me: «Falso prophetae vaticinantur in nomine meo: non misi eos et non praecepi eis neque locutus sum ad eos; visionem mendacem et divinationem et fraudulentiam et seductionem cordis sui prophetant vobis.
Nova Vulgata14,15Idcirco haec dicit Dominus contra prophetas, qui prophetant in nomine meo, quos ego non misi, dicentes: “Gladius et fames non erit in terra hac”: In gladio et fame consumentur prophetae illi;
Nova Vulgata14,16et homines, quibus prophetant, erunt proiecti in viis Ierusalem prae fame et gladio, et non erit qui sepeliat eos: ipsi et uxores eorum, filii et filiae eorum, et effundam super eos malum suum.
Nova Vulgata 14,17Et dices ad eos verbum istud: Deducant oculi mei lacrimam per noctem et diem, et non taceant, quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei, plaga pessima vehementer.
Nova Vulgata 14,18Si egressus fuero ad agros, ecce occisi gladio; et, si introiero in civitatem, ecce attenuati fame; propheta quoque et sacerdos abierunt per terram nescientes».
Nova Vulgata 14,19Numquid proiciens abiecisti Iudam, aut Sion abominata est anima tua? Quare ergo percussisti nos, ita ut nulla sit sanitas? Exspectavimus pacem, et non est bonum, et tempus curationis, et ecce turbatio.
Nova Vulgata 14,20Cognovimus, Domine, impietates nostras, iniquitates patrum nostrorum, quia peccavimus tibi.
Nova Vulgata 14,21Ne des nos in opprobrium propter nomen tuum, ne facias contumeliam solio gloriae tuae; recordare, ne irritum facias foedus tuum nobiscum.
Nova Vulgata 14,22Numquid sunt in sculptilibus gentium, qui pluant, aut caeli possunt dare imbres? Nonne tu es Dominus Deus noster, quem exspectamus? Tu enim fecisti omnia haec.