Nova Vulgata2828,1Et factum est in anno illo, in principio regni Sedeciae regis Iudae, in anno quarto in mense quinto, dixit ad me Hananias filius Azur propheta de Gabaon in domo Domini coram sacerdotibus et omni populo dicens:
Nova Vulgata28,2«Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Contrivi iugum regis Babylonis.
Nova Vulgata28,3Adhuc duo anni dierum, et ego referri faciam ad locum istum omnia vasa domus Domini, quae tulit Nabuchodonosor rex Babylonis de loco isto et transtulit ea in Babylonem.
Nova Vulgata28,4Et Iechoniam filium Ioachim regem Iudae et omnem transmigrationem Iudae, qui ingressi sunt in Babylonem, ego convertam ad locum istum, ait Dominus; conteram enim iugum regis Babylonis».
Nova Vulgata28,5Et dixit Ieremias propheta ad Hananiam prophetam in oculis sacerdotum et in oculis omnis populi, qui stabat in domo Domini,
Nova Vulgata28,6et ait Ieremias propheta: «Amen, sic faciat Dominus! Suscitet Dominus verba tua, quae prophetasti, ut referantur vasa in domum Domini et omnis transmigratio de Babylone ad locum istum.
Nova Vulgata28,7Verumtamen audi verbum hoc, quod ego loquor in auribus tuis et in auribus universi populi:
Nova Vulgata28,8Prophetae, qui fuerunt ante me et ante te ab initio et prophetaverunt super terras multas et super regna magna de proelio et de afflictione et de peste;
Nova Vulgatapropheta, qui vaticinatur pacem, cum venerit verbum eius, scietur propheta, quem misit Dominus in veritate».
9Verbum eius – Vg legit debārô; TM «verbum prophetae»
Nova Vulgata 28,10Et tulit Hananias propheta iugum de collo Ieremiae prophetae et confregit illud;
Nova Vulgata28,11et ait Hananias in conspectu omnis populi dicens: «Haec dicit Dominus: Sic confringam iugum Nabuchodonosor regis Babylonis post duos annos dierum de collo omnium gentium». Et abiit Ieremias propheta in viam suam.
Nova Vulgata 28,12Et factum est verbum Domini ad Ieremiam, postquam confregit Hananias propheta iugum de collo Ieremiae prophetae, dicens:
Nova Vulgata28,13«Vade et dices Hananiae: Haec dicit Dominus: Iuga lignea contrivisti et facies pro eis iuga ferrea.
Nova Vulgata28,14Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Iugum ferreum posui super collum cunctarum gentium istarum, ut serviant Nabuchodonosor regi Babylonis, et servient ei; insuper et bestias terrae dedi ei».
Nova Vulgata 28,15Et dixit Ieremias propheta ad Hananiam prophetam: «Audi, Hanania! Non misit te Dominus, et tu confidere fecisti populum istum in mendacio.
Nova Vulgata28,16Idcirco haec dicit Dominus: Ecce emittam te a facie terrae; hoc anno morieris, adversum enim Dominum praevaricationem locutus es».
Nova Vulgata28,17Et mortuus est Hananias propheta in anno illo, mense septimo.