Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ieremiae - 33

Ieremiae

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 33 33,1Et factum est verbum Domini ad Ieremiam secundo, cum adhuc clausus esset in atrio custodiae, dicens:
Nova Vulgata 33,2«Haec dicit Dominus, qui facturus est id, Dominus, qui formaturus est illud et paraturus, Dominus nomen eius:
Nova Vulgata 33,3Clama ad me, et exaudiam te et annuntiabo tibi grandia et inaccessibilia, quae nescis.
Nova Vulgata Quia haec dicit Dominus, Deus Israel, super domos urbis huius et ad domos regis Iudae, quae destructae sunt, pro munitionibus et pro gladio
4 Regis – Ita Gr et Vg; TM «regum»
Nova Vulgata 33,5venientium, ut dimicent cum Chaldaeis et impleant eas cadaveribus hominum, quos percussi in furore meo et in indignatione mea, abscondens faciem meam a civitate hac propter omnem malitiam eorum.
Nova Vulgata 33,6Ecce ego obducam ei cicatricem et sanitatem et curabo eos et revelabo illis abundantiam pacis et veritatis
Nova Vulgata 33,7et convertam sortem Iudae et sortem Israel et aedificabo eos sicut a principio. 
Nova Vulgata 33,8Et emundabo illos ab omni iniquitate sua, in qua peccaverunt mihi, et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum, in quibus deliquerunt mihi et spreverunt me;
Nova Vulgata et erit mihi in nomen et in gaudium et in laudem et in exsultationem cunctis gentibus terrae, quae audierint omnia bona, quae ego facturus sum eis; et pavebunt et turbabuntur in universis bonis et in omni pace, quam ego faciam eis.
9 Eis2 – Lege cum verss lāhem; TM «ei»
Nova Vulgata
33,10Haec dicit Dominus: Adhuc audietur in loco isto, quem vos dicitis esse desertum, eo quod non sit homo et iumentum in civitatibus Iudae et foris Ierusalem, quae desolatae sunt absque homine et absque habitatore et absque pecore,
Nova Vulgata 33,11vox gaudii et vox laetitiae, vox sponsi et vox sponsae, vox
dicentium:
“Confitemini Domino exercituum, quoniam bonus Dominus,
quoniam in aeternum misericordia eius”;
et portantium vota in domum Domini; reducam enim sortem terrae sicut a principio, dicit Dominus.
Nova Vulgata
33,12Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc erit in loco isto deserto, absque homine et absque iumento, et in cunctis civitatibus eius habitaculum pastorum accubantium gregum.
Nova Vulgata 33,13In civitatibus montuosis et in civitatibus Sephelae et in civitatibus, quae ad austrum sunt, et in terra Beniamin et in circuitu Ierusalem et in civitatibus Iudae adhuc transibunt greges ad manum numerantis, ait Dominus.
Nova Vulgata
33,14Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo verbum bonum, quod locutus sum ad domum Israel et ad domum Iudae.
Nova Vulgata 33,15In diebus illis et in tempore illo germinare faciam David germen iustitiae, et faciet iudicium et iustitiam in terra.
Nova Vulgata In diebus illis salvabitur Iuda, et Ierusalem habitabit confidenter; et hoc est nomen, quod vocabit eam: Dominus iustitia nostra.
16 Nomen - Insere (cfr. 23,6) cum Theod et Vg haššēm
Nova Vulgata 33,17Quia haec dicit Dominus: Non interibit de David vir, qui sedeat super thronum domus Israel;
Nova Vulgata 33,18et de sacerdotibus Levitis non interibit vir a facie mea, qui offerat holocautomata et incendat sacrificium et caedat victimas omnibus diebus».
Nova Vulgata
33,19Et factum est verbum Domini ad Ieremiam dicens:
Nova Vulgata «Haec dicit Dominus: Si irritum potest fieri pactum meum cum die et pactum meum cum nocte, ut non sit dies et nox in tempore suo,
20 Irritum potest fieri – Lege cum Targ, Vg et nonnullis mss Graecis tûfar; TM «irritum feceritis»
Ut non – TM praemittit «et», omissum a Theod, Syr et Vg
Nova Vulgata 33,21et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo, ut non sit ex eo filius, qui regnet in throno eius, et cum Levitis sacerdotibus ministris meis.
Nova Vulgata 33,22Sicuti enumerari non possunt stellae caeli et metiri arena maris, sic multiplicabo semen David servi mei et Levitas ministros meos».
Nova Vulgata
33,23Et factum est verbum Domini ad Ieremiam dicens:
Nova Vulgata 33,24«Numquid non vidisti quid populus hic locutus sit dicens: “Duae cognationes, quas elegerat Dominus, abiectae sunt”, et populum meum despexerunt, eo quod non sit ultra gens coram eis? 
Nova Vulgata 33,25Haec dicit Dominus: Si pactum meum inter diem et noctem et leges caelo et terrae non posui,
Nova Vulgata 33,26equidem et semen Iacob et David servi mei proiciam, ut non assumam de semine eius principes seminis Abraham et Isaac et Iacob; reducam enim sortem eorum et miserebor eis».