Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ieremiae - 34

Ieremiae

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 34 34,1Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino, quando Nabuchodonosor rex Babylonis et omnis exercitus eius universaque regna terrae, quae erant sub potestate manus eius, et omnes populi bellabant contra Ierusalem et contra omnes urbes eius, dicens:
Nova Vulgata 34,2«Haec dicit Dominus, Deus Israel: Vade et loquere ad Sedeciam regem Iudae et dices ad eum: Haec dicit Dominus: Ecce ego tradam civitatem hanc in manus regis Babylonis, et succendet eam igni;
Nova Vulgata 34,33 et tu non effugies de manu eius, sed comprehensione capieris et in manu eius traderis, et oculi tui oculos regis Babylonis videbunt, et os eius cum ore tuo loquetur, et Babylonem introibis.
Nova Vulgata 34,4Attamen audi verbum Domini, Sedecia rex Iudae. Haec dicit Dominus ad te: Non morieris in gladio, 
Nova Vulgata 34,5sed in pace morieris et secundum combustiones patrum tuorum regum priorum, qui fuerunt ante te, sic comburent tibi et “Vae, domine!” plangent te, quia verbum ego locutus sum», dicit Dominus.
Nova Vulgata 34,6Et locutus est Ieremias propheta ad Sedeciam regem Iudae universa verba haec in Ierusalem;
Nova Vulgata 34,7et exercitus regis Babylonis pugnabat contra Ierusalem et contra omnes civitates Iudae, quae reliquae erant, contra Lachis et contra Azeca: hae enim supererant de civitatibus Iudae urbes munitae.
Nova Vulgata 34,8Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino, postquam percussit rex Sedecias foedus cum omni populo in Ierusalem praedicans eis libertatem,
Nova Vulgata 34,9ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam, Hebraeum et Hebraeam, liberos et nequaquam dominarentur eis, id est in Iudaeo et fratre suo.
Nova Vulgata 34,10Audierunt ergo omnes principes et universus populus, qui inierant pactum, ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam liberos et ultra non dominarentur eis; audierunt igitur et dimiserunt.
Nova Vulgata 34,11Et conversi sunt deinceps et retraxerunt servos et ancillas suas, quos dimiserant liberos, et subiugaverunt in famulos et in famulas. 
Nova Vulgata 34,12Et factum est verbum Domini ad Ieremiam a Domino dicens:
Nova Vulgata 34,13«Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ego percussi foedus cum patribus vestris in die, qua eduxi eos de terra Aegypti de domo servitutis, dicens:
Nova Vulgata 34,14Cum completi fuerint septem anni, dimittat unusquisque fratrem suum Hebraeum, qui venditus est ei, et serviet tibi sex annis, et dimittes eum a te liberum, et non audierunt patres vestri me nec inclinaverunt aurem suam.
Nova Vulgata 34,15Et conversi estis vos hodie et fecistis, quod rectum est in oculis meis, ut praedicaretis libertatem unusquisque ad proximum suum; et inistis pactum in conspectu meo in domo, super quam invocatum est nomen meum.
Nova Vulgata 34,16Et reversi estis et commaculastis nomen meum et reduxistis unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam, quos dimiseratis, ut essent liberi et suae potestatis, et subiugastis eos, ut sint vobis servi et ancillae.
Nova Vulgata
34,17Propterea haec dicit Dominus: Vos non audistis me, ut praedicaretis libertatem unusquisque fratri suo et unusquisque amico suo; ecce ego praedico vobis libertatem, ait Dominus, ad gladium et pestem et famem et dabo vos in commotionem cunctis regnis terrae. 
Nova Vulgata 34,18Et dabo viros, qui praevaricantur foedus meum et non observaverunt verba foederis, quibus assensi sunt in conspectu meo, sicut vitulum, quem conciderunt in duas partes et transierunt inter divisiones eius,
Nova Vulgata 34,19principes Iudae et principes Ierusalem, eunuchi et sacerdotes et omnis populus terrae, qui transierunt inter divisiones vituli;
Nova Vulgata 34,20et dabo eos in manu inimicorum suorum et in manu quaerentium animam eorum, et erit morticinum eorum in escam volatilibus caeli et bestiis terrae.
Nova Vulgata 34,21Et Sedeciam regem Iudae et principes eius dabo in manus inimicorum suorum et in manus quaerentium animas eorum et in manus exercituum regis Babylonis, qui recesserunt a vobis.
Nova Vulgata 34,22Ecce ego praecipio, dicit Dominus, et reducam eos in civitatem hanc; et proeliabuntur adversus eam et capient eam et incendent igni; et civitates Iudae dabo in solitudinem, eo quod non sit habitator».