Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ieremiae - 40
Ieremiae
Nova Vulgata Torna al libro
NT greco
Nova Vulgata
Nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis, quae sunt in manibus tuis. Si placet tibi, ut venias mecum in Babylonem, veni, et ponam oculos meos super te; si autem displicet tibi venire mecum in Babylonem, reside; ecce omnis terra in conspectu tuo est: quod elegeris et quo placuerit tibi ut vadas, illuc perge».
Nova Vulgata
40,5Cum nondum reverteretur, dixit: «Revertere ad Godoliam filium Ahicam filii Saphan, quem praeposuit rex Babylonis civitatibus Iudae; habita ergo cum eo in medio populi vel quocumque placuerit tibi ut vadas, vade». Dedit quoque ei magister satellitum cibaria et munuscula et dimisit eum.