Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ieremiae - 46

Ieremiae

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 46 46,1Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam contra gentes.
Nova Vulgata
46,2Ad Aegyptum.
   Adversum exercitum pharaonis Nechao regis Aegypti, qui erat iuxta fluvium Euphraten in Charchamis, quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis in quarto anno Ioachim filii Iosiae regis Iudae.
Nova Vulgata
46,3«Praeparate scutum et clipeum
et procedite ad bellum.
Nova Vulgata
46,4Iungite equos et ascendite, equites;
state in galeis, polite lanceas, induite vos loricis.
Nova Vulgata
46,5Quid igitur? Vidi ipsos pavidos et terga vertentes,
fortes eorum caesos;
fugerunt conciti nec respexerunt:
terror undique,
ait Dominus.
Nova Vulgata
46,6Non fugiat velox,
nec salvari se putet fortis;
ad aquilonem iuxta flumen Euphraten
victi sunt et ruerunt.
Nova Vulgata
46,7Quis est iste, qui quasi Nilus ascendit,
et veluti fluviorum intumescunt gurgites eius?
Nova Vulgata
46,8Aegyptus Nili instar ascendit,
et velut flumina moventur fluctus eius,
et dixit: “Ascendens operiam terram,
perdam civitatem et habitatores eius”.
Nova Vulgata
46,9Ascendite, equi, et irruite, currus;
et procedant fortes,
Aethiopia et Phut tenentes scutum
et Ludii arripientes et iacientes sagittas.
Nova Vulgata
46,10Dies autem ille Domini, Dei exercituum, dies ultionis,
ut sumat vindictam de inimicis suis:
devorat gladius, et saturatur,
et inebriatur sanguine eorum;
victima enim Domini, Dei exercituum,
in terra aquilonis iuxta flumen Euphraten.
Nova Vulgata
46,11Ascende in Galaad et tolle resinam,
virgo filia Aegypti;
frustra multiplicas medicamina,
tibi vero cicatrix non obducitur.
Nova Vulgata
46,12Audierunt gentes ignominiam tuam,
et ululatus tuus replevit terram,
quia fortis impegit in fortem,
et ambo pariter conciderunt».
Nova Vulgata
46,13Verbum, quod locutus est Dominus ad Ieremiam prophetam super eo quod veniret Nabuchodonosor rex Babylonis percussurus terram Aegypti.
Nova Vulgata
46,14«Annuntiate Aegypto
et auditum facite in Magdolo,
et resonet in Memphi et in Taphnis,
dicite: “Sta et praepara te,
quia devoravit gladius ea,
quae per circuitum tuum sunt”.
Nova Vulgata
Quare deiectus est fortis tuus?
Non stetit, quoniam Dominus subvertit eum.
15 Fortis tuus – Lege cum multis mss Hebraicis, Gr et Vg ’abbîrekā; TM «fortes sui»
Nova Vulgata
46,16Multiplicavit ruentes,
ceciditque vir ad proximum suum,
et dixerunt: “Surge,
et revertamur ad populum nostrum
et ad terram nativitatis nostrae,
a facie gladii saevientis”.
Nova Vulgata
Vocate nomen pharaonis regis Aegypti:
Tumultum, qui praetermisit tempus opportunum.
17 Vocate nomen – Lege cum Gr et Vg qir’û šēm; TM «vocaverunt ibi»
Nova Vulgata
46,18Vivo ego, inquit rex,
Dominus exercituum nomen eius,
quoniam sicut Thabor in montibus
et sicut Carmelus ad mare veniet.
Nova Vulgata
46,19Vasa transmigrationis fac tibi,
habitatrix filia Aegypti,
quia Memphis in solitudinem erit
et destruetur et inhabitabilis erit.
Nova Vulgata
Vitula elegans atque formosa Aegyptus,
stimulus ab aquilone venit ei.
20 Ei – Lege cum plurimis mss Hebraicis, Syr, Gr et Vg bāh; TM «venit» (bā’)
Nova Vulgata
46,21Mercennarii quoque eius,
qui versabantur in medio eius quasi vituli saginati,
versi sunt et fugerunt simul
nec stare potuerunt,
quia dies interfectionis eorum venit super eos,
tempus visitationis eorum.
Nova Vulgata
Vox eius quasi serpentis sibilantis,
quoniam cum exercitu properabunt
et cum securibus venient ei,
quasi caedentes ligna.
22 Sibilantis – Lege (cfr. Gr et Vg) šôrēq; TM «ibit»
Nova Vulgata
46,23Succiderunt saltum eius,
ait Dominus,
qui supputari non potest;
multiplicati sunt enim super locustas,
et non est eis numerus.
Nova Vulgata
46,24Confusa est filia Aegypti
et tradita in manu populi aquilonis».
Nova Vulgata
46,25Dixit Dominus exercituum, Deus Israel: «Ecce ego visitabo super Amon de No et super pharaonem et super Aegyptum et super deos eius et super reges eius et super pharaonem et super eos, qui confidunt in eo;
Nova Vulgata 46,26et dabo eos in manu quaerentium animam eorum et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu servorum eius; et post haec habitabitur sicut diebus pristinis, ait Dominus.
Nova Vulgata
46,27Et tu ne timeas, serve meus Iacob,
et ne paveas, Israel,
quia ecce ego salvum te faciam de longinquo
et semen tuum de terra captivitatis eorum;
et revertetur Iacob et requiescet,
securus erit, et non erit qui exterreat eum.
Nova Vulgata
46,28Et tu noli timere, serve meus Iacob,
ait Dominus,
quia tecum ego sum,
quia ego consumam cunctas gentes,
ad quas eieci te;
te vero non consumam,
sed castigabo te in iudicio
nec quasi innocenti parcam tibi».