Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ieremiae - 48

Ieremiae

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 48 48,1Ad Moab.
Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel:
«Vae super Nabo, quoniam vastata est et confusa!
Capta est Cariathaim, confusa est arx et tremuit.
Nova Vulgata
48,2Non est ultra exsultatio in Moab;
in Hesebon cogitaverunt malum contra eam:
“Venite et disperdamus eam de gente”.
Tu quoque, Madmen, conticesces, sequeturque te gladius.
Nova Vulgata
48,3Vox clamoris de Oronaim:
“Vastitas et contritio magna”.
Nova Vulgata
Contrita est Moab,
auditum fecerunt clamorem usque ad Segor.
4 Usque ad Segor – Lege cum Gr (cfr. Is 15,5) ṣō‛ărā; TM «parvuli eius»
Nova Vulgata
48,5Per ascensum enim Luith
plorans ascendit in fletu,
quoniam in descensu Oronaim
hostes ululatum contritionis audierunt:
Nova Vulgata
“Fugite, salvate animas vestras
et eritis quasi myricae in deserto”.
6 Quasi myricae – Lege cum Vg ke‛ar‛ār; TM «quasi Aroer»
Nova Vulgata
48,7Pro eo enim quod habuisti fiduciam
in operibus tuis et in thesauris tuis,
tu quoque capieris;
et ibit Chamos in transmigrationem,
sacerdotes eius et principes eius simul.
Nova Vulgata
48,8Et veniet praedo ad omnem urbem,
et urbs nulla salvabitur;
et peribit vallis, et dissipabuntur campestria,
quoniam dixit Dominus.
Nova Vulgata
48,9Date pennas ad volandum;
et civitates eius desertae erunt et inhabitabiles.
Nova Vulgata
48,10Maledictus, qui facit opus Domini neglegenter,
et maledictus, qui prohibet gladium suum a sanguine.
Nova Vulgata
48,11Securus fuit Moab ab adulescentia sua
et requievit in faecibus suis
nec transfusus est de vase in vas
et in transmigrationem non abiit;
idcirco permansit gustus eius in eo,
et odor eius non est immutatus.
Nova Vulgata
48,12Propterea, ecce, dies veniunt,
dicit Dominus,
et mittam ei stratores laguncularum;
et sternent eum
et vasa eius exhaurient
et lagunculas eorum collident.
Nova Vulgata
48,13Et confundetur Moab a Chamos, sicut confusa est domus Israel a Bethel, in qua habebat fiduciam.
Nova Vulgata
48,14Quomodo dicitis: “Fortes sumus
et viri robusti ad proeliandum”?
Nova Vulgata
48,15Vastata est Moab,
et ascenderunt civitates illius,
et electi iuvenes eius descenderunt in occisionem,
ait rex, Dominus exercituum nomen eius.
Nova Vulgata
48,16Prope est interitus Moab ut veniat,
et malum eius velociter accurret nimis.
Nova Vulgata
48,17Lugete super eum,
omnes, qui estis in circuitu eius;
et universi, qui scitis nomen eius,
dicite: “Quomodo confracta est virga fortis,
baculus gloriosus?”.
Nova Vulgata
48,18Descende de gloria et sede in siti,
habitatrix filia Dibon,
quoniam vastator Moab ascendit ad te,
dissipavit munitiones tuas.
Nova Vulgata
48,19Ad viam sta et prospice,
habitatrix Aroer;
interroga fugientem
et eam, quae evasit.
Dic: “Quid accidit?”.
Nova Vulgata
Confusus est Moab, quoniam victus est.
Ululate et clamate;
annuntiate in Arnon,
quoniam vastatus est Moab.
20 Ululate et clamate – Lege cum qere, Targ, Syr et Vg lîlû weza‛ăqû; ketib «ulula et clama»
Nova Vulgata
48,21Et iudicium venit ad terram campestrem super Helon et super Iasa et super Mephaath
Nova Vulgata 48,22et super Dibon et super Nabo et super Bethdeblathaim,
Nova Vulgata
48,23et super Cariathaim et super Bethgamul et super Bethmaon
Nova Vulgata 48,24et super Carioth et super Bosra et super omnes civitates terrae Moab, quae longe et quae prope sunt.
Nova Vulgata
48,25Abscissum est cornu Moab,
et brachium eius contritum est,
ait Dominus.
Nova Vulgata
48,26Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est; et allidet manum Moab in vomitu suo, et erit in derisum etiam ipse.
Nova Vulgata Nonne in derisum tibi fuit Israel? Num inter fures repertus est? Quotiescumque enim adversum illum loquebaris, caput movebas.
27 Loquebaris – Lege cum Sym dabberkā; TM «verba tua»
Nova Vulgata
48,28Relinquite civitates et habitate in petra,
habitatores Moab,
et estote quasi columba nidificans
in parietibus apertae voraginis.
Nova Vulgata
48,29Audivimus superbiam Moab,
superbus est valde;
sublimitatem eius et arrogantiam
et superbiam et altitudinem cordis eius.
Nova Vulgata
48,30Ego scio, ait Dominus, iactantiam eius, et quod non sint rectae fabulationes, nec recta fecerint. 
Nova Vulgata 48,31Ideo super Moab eiulabo et super Moab universam clamabo, super viros Cirhareseth plorabitur.
Nova Vulgata
Plus quam in planctu Iazer plorabo tibi,
vinea Sabama;
propagines tuae transierunt mare,
usque ad Iazer pervenerunt.
Super messem tuam et vindemiam tuam
praedo irruit.
32 Ad Iazer – Lege (cfr. Is 16,8) ad jar; TM «ad mare Iazer»
Nova Vulgata
Ablata est laetitia et exsultatio
de horto et de terra Moab,
et vinum de torcularibus sustuli;
nequaquam calcator uvae
solitum celeuma cantabit.
33 Calcator uvae – Lege (cfr. Is 16,10) cum Vg haddōrēk; TM «iubilatio» (hêdād). Servata est translatio Vg; TM ad litteram (cum emendatione) «non calcabit calcator (uvae); iubilatio (= celeuma Vg) non erit iubilatio»
Nova Vulgata
48,34De clamore Hesebon usque Eleale et Iasa dederunt vocem suam, a Segor usque ad Oronaim, ad Eglatselisiam; aquae quoque Nemrim pessimae erunt. 
Nova Vulgata
Et auferam de Moab, ait Dominus, offerentem in excelsis et sacrificantem diis eius. 
35 In excelsis – Lege cum verss ‛al habbāmāh; TM «excelsa»
Nova Vulgata 48,36Propterea cor meum ad Moab quasi tibia resonabit, et cor meum ad viros Cirhareseth dabit sonitum tibiarum; quia depositum, quod acquisierunt, periit. 
Nova Vulgata 48,37Omne enim caput calvitium et omnis barba rasa erit, in cunctis manibus incisiones et super lumbos cilicium.
Nova Vulgata 48,38Super omnia tecta Moab et in plateis eius omnis planctus, quoniam contrivi Moab sicut vas, quod nemini placet, ait Dominus. 
Nova Vulgata 48,39Quomodo victa est, et ululaverunt? Quomodo vertit dorsum Moab et confusus est? Eritque Moab in derisum et in terrorem omnibus in circuitu suo.
Nova Vulgata
48,40Haec dicit Dominus:
Ecce quasi aquila volabit
et extendet alas suas ad Moab.
Nova Vulgata
48,41Capta sunt oppida,
et munitiones comprehensae sunt,
et erit cor fortium Moab in die illa
sicut cor mulieris parturientis.
Nova Vulgata
48,42Et cessabit Moab esse populus,
quoniam contra Dominum gloriatus est.
Nova Vulgata
48,43Pavor et fovea et laqueus super te,
o habitator Moab,
dicit Dominus.
Nova Vulgata
Qui fugerit a facie pavoris, cadet in foveam,
et, qui conscenderit de fovea, capietur laqueo;
adducam enim super Moab
annum visitationis eorum,
ait Dominus.
44 Qui fugerit – Lege cum qere et verss (cfr. Is 24,18) hannās; ketib «fugitivus (?)»
Nova Vulgata
48,45In umbra Hesebon steterunt sine viribus fugientes,
sed ignis egressus est de Hesebon,
et flamma de medio Sehon,
et devoravit tempora Moab
et verticem filiorum tumultus.
Nova Vulgata
48,46Vae tibi, Moab!
Periit populus Chamos,
quia comprehensi sunt filii tui
et filiae tuae in captivitatem.
Nova Vulgata
Et convertam sortem Moab in novissimis diebus»,
ait Dominus.
Hucusque iudicia Moab.
47 Hucusque ... Moab – Est glossa redactoris