Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ieremiae - 49

Ieremiae

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 49 49,1Ad filios Ammon.
Haec dicit Dominus:
«Numquid filii non sunt Israel,
aut heres non est ei?
Cur igitur hereditate possedit Melchom Gad,
et populus eius in urbibus eius habitavit?
Nova Vulgata
49,2Ideo ecce dies veniunt,
dicit Dominus,
et auditum faciam super Rabba filiorum Ammon
fremitum proelii;
et erit in tumulum dissipata,
filiaeque eius igni succendentur,
et possidebit Israel possessores suos, ait Dominus.
Nova Vulgata
Ulula, Hesebon, quoniam vastata es, ut sis in acervum lapidum;
clamate, filiae Rabba,
accingite vos ciliciis, plangite
et circuite per muros,
quoniam Melchom in transmigrationem ducetur,
sacerdotes eius et principes eius simul.
1.3 Melchom – Lege cum Syr, Gr et Vg Milkōm; TM «rex eorum»
Nova Vulgata
49,4Quid gloriaris in vallibus?
Copiose fluxit vallis tua, filia rebellis,
quae confidebas in thesauris tuis
et dicebas: “Quis veniet ad me?”.
Nova Vulgata
49,5Ecce ego inducam super te terrorem,
ait Dominus, Deus exercituum,
ab omnibus, qui sunt in circuitu tuo;
et dispergemini singuli in viam suam,
nec erit qui congreget fugientes.
Nova Vulgata
49,6Et post haec convertam
sortem filiorum Ammon»,
ait Dominus.
Nova Vulgata
49,7Ad Edom.
Haec dicit Dominus exercituum:
«Numquid non ultra est sapientia in Theman?
Periit consilium a prudentibus,
inutilis facta est sapientia eorum.
Nova Vulgata
49,8Fugite, terga vertite, descendite in voraginem,
habitatores Dedan,
quoniam perditionem Esau adduxi super eum,
tempore quo visitavi eum.
Nova Vulgata
49,9Si vindemiatores veniunt super te,
non relinquent racemum;
si fures in nocte,
diripiunt, quod placet sibi.
Nova Vulgata
49,10Ego vero discooperui Esau,
revelavi abscondita eius,
et celari non poterit;
vastatum est semen eius
et fratres eius et vicini eius, et non erit.
Nova Vulgata
49,11Relinque pupillos tuos, ego faciam eos vivere;
et viduae tuae in me sperabunt.
Nova Vulgata
49,12Quia haec dicit Dominus: Ecce quibus non erat iudicium, ut biberent calicem, bibentes bibent; et tu quasi innocens relinqueris? Non eris innocens, sed bibens bibes. 
Nova Vulgata 49,13Quia per memetipsum iuravi, dicit Dominus, quod in solitudinem et in opprobrium et in desertum et in maledictionem erit Bosra; et omnes civitates eius erunt in solitudines sempiternas».
Nova Vulgata
49,14Auditum audivi a Domino,
et legatus ad gentes missus est:
«Congregamini et venite contra eam
et consurgite in proelium».
Nova Vulgata
49,15«Ecce enim parvulum dedi te in gentibus,
contemptibilem inter homines.
Nova Vulgata
49,16Arrogantia tua decepit te,
et superbia cordis tui,
qui habitas in cavernis petrae
et tenes altitudinem collis;
cum exaltaveris quasi aquila nidum tuum,
inde detraham te,
dicit Dominus.
Nova Vulgata
49,17Et erit Edom in desolationem: omnis, qui transibit per eam, stupebit et sibilabit super omnes plagas eius. 
Nova Vulgata 49,18Sicut subversa est Sodoma et Gomorra et vicinae eius, ait Dominus, non habitabit ibi vir, et non peregrinabitur in ea filius hominis.
Nova Vulgata Ecce quasi leo ascendet de silva condensa Iordanis ad prata semper virentia, quia subito currere faciam eos ex illa; et, qui erit electus, illum praeponam ei. Quis enim similis mei? Et quis vocabit me in iudicium? Et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo?
19 Currere faciam eos – Lege cum Syr, Gr et Vg ’ărîṣēm; TM «currere faciam eum»
Nova Vulgata 49,20Propterea audite consilium Domini, quod iniit de Edom, et cogitationes eius, quas cogitavit de
habitatoribus Theman:
Certe abstrahent parvulos gregis,
certe desolabuntur super eos pascua eorum.
Nova Vulgata
49,21A voce ruinae eorum commota est terra,
clamor in mari Rubro auditus est ocis eius.
Nova Vulgata
49,22Ecce quasi aquila ascendet et volabit
et expandet alas suas super Bosram;
et erit cor fortium Edom in die illa
quasi cor mulieris parturientis».
Nova Vulgata
49,23Ad Damascum.
«Confusa est Emath et Arphad,
quia auditum pessimum audierunt;
turbati sunt in mari sollicitudinis,
quod quiescere non potuit.
Nova Vulgata
49,24Dissoluta est Damascus, versa in fugam;
tremor apprehendit eam,
angustia et dolores tenuerunt eam
quasi parturientem.
Nova Vulgata
Quomodo non erit derelicta civitas laudabilis,
urbs laetitiae?
25 Laetitiae – Lege cum verss śôś; TM «laetitiae meae»
Nova Vulgata
49,26Ideo cadent iuvenes eius in plateis eius,
et omnes viri proelii conticescent in die illa,
ait Dominus exercituum.
Nova Vulgata
49,27Et succendam ignem in muro Damasci,
et devorabit moenia Benadad».
Nova Vulgata
49,28Ad Cedar et ad regna Asor, quae percussit Nabuchodonosor rex
Babylonis.
Haec dicit Dominus:
«Surgite, ascendite ad Cedar
et vastate filios orientis.
Nova Vulgata
49,29Tabernacula eorum et greges eorum capient;
tentoria eorum et omnia vasa eorum
et camelos eorum tollent sibi;
et vocabunt super eos formidinem in circuitu.
Nova Vulgata
49,30Fugite, abite vehementer,
in voraginibus sedete,
qui habitatis Asor,
ait Dominus;
iniit enim contra vos
Nabuchodonosor rex Babylonis consilium
et cogitavit adversum vos cogitationes.
Nova Vulgata
49,31Consurgite, et ascendite
ad gentem quietam et habitantem confidenter,
ait Dominus;
non ostia nec vectes eis:
soli habitant.
Nova Vulgata
Et erunt cameli eorum in direptionem,
et multitudo iumentorum in praedam;
et dispergam eos in omnem ventum,
qui sunt attonsi in comam,
et ex omni confinio eorum
adducam interitum super eos,
ait Dominus.
32 Confinio eorum – Lege cum Targ, Syr, Gr et Vg ‛ebrêhem; TM «confinio eius»
Nova Vulgata
49,33Et erit Asor in habitaculum thoum,
deserta usque in aeternum;
non manebit ibi vir,
nec peregrinabitur in ea filius hominis».
Nova Vulgata
49,34Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam super Elam, in principio regni Sedeciae regis Iudae, dicens:
Nova Vulgata
49,35«Haec dicit Dominus exercituum:
Ecce ego confringam arcum Elam,
summam fortitudinem eorum;
Nova Vulgata
et inducam super Elam
quattuor ventos a quattuor plagis caeli,
et ventilabo eos in omnes ventos istos,
et non erit gens,
ad quam non perveniant profugi Elam.
36 Perveniant – Lege cum nonnullis mss Hebraicis, Targ, Sym et Vg jābō’û; TM «perveniat»
Elam – Lege cum qere et verss ‛êlām; ketib «aeternitatis»
Nova Vulgata
49,37Et pavere faciam Elam coram inimicis suis
et in conspectu quaerentium animam eorum;
et adducam super eos malum
iram furoris mei,
dicit Dominus,
et mittam post eos gladium,
donec consumam eos.
Nova Vulgata
49,38Et ponam solium meum in Elam
et perdam inde regem et principes, ait Dominus.
Nova Vulgata
49,39In novissimis autem diebus
convertam sortem Elam»,
dicit Dominus.