Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ieremiae - 50

Ieremiae

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 50 50,1Verbum, quod locutus est Dominus de Babylone et de terra Chaldaeorum in manu Ieremiae prophetae:
Nova Vulgata
50,2«Annuntiate in gentibus et auditum facite,
levate signum;
praedicate et nolite celare, dicite:
“Capta est Babylon,
confusus est Bel,
victus est Merodach.
Confusa sunt sculptilia eius,
superata sunt idola eorum”.
Nova Vulgata
50,3Quoniam ascendit contra eam gens ab aquilone, quae ponet terram eius in solitudinem, et non erit qui habitet in ea ab homine usque ad pecus: et moti sunt et abierunt. 
Nova Vulgata 50,4In diebus illis et in tempore illo, ait Dominus, venient filii Israel ipsi et filii Iudae simul; ambulantes et flentes properabunt et Dominum Deum suum quaerent.
Nova Vulgata De Sion interrogabunt, ad cuius viam facies eorum: “Venite, et apponamur ad Dominum foedere sempiterno, quod nulla oblivione delebitur”.
5 Apponamur –Lege cum Syr wenillāweh; TM «apponentur (?)»
Nova Vulgata Grex perditus factus est populus meus, pastores eorum seduxerunt eos feceruntque vagari in montibus; de monte in collem transierunt, obliti sunt cubilis sui.
6 Fecerunt vagari – Lege cum qere, Gr et Vg šôbebûm; ketib «vagantes»
Nova Vulgata 50,7Omnes, qui invenerunt, comederunt eos, et hostes eorum dixerunt: “Non delinquimus, pro eo quod peccaverunt Domino, habitaculo iustitiae et exspectationi patrum eorum Domino”.
Nova Vulgata
Recedite de medio Babylonis
et de terra Chaldaeorum egredimini;
et estote quasi haedi ante gregem.
8 Egredimini – Lege cum qere, Targ, Syr et Vg e’û; ketib «egredientur»
Nova Vulgata
Quoniam ecce ego suscito et adducam in Babylonem
congregationem gentium magnarum
de terra aquilonis;
et praeparabuntur adversus eam,
et inde capietur:
sagitta eorum quasi bellatoris electi
non revertetur vacua.
9 Electi – Lege cum nonnullis mss Hebraicis, Syr, Gr et Sym maśkîl; TM «filiis privantis»
Nova Vulgata
50,10Et erit Chaldaea in praedam;
omnes vastantes eam replebuntur»,
ait Dominus.
Nova Vulgata
Dum exsultatis et magna loquimini
diripientes hereditatem meam
dum effusi estis sicut vituli super herbam
et hinnitis sicut equi fortes,
11 Sicut vituli super herbam – Lege cum Gr et Vg keeglê baddeše’; TM «sicut vitula conculcans»
Nova Vulgata
50,12confusa est mater vestra nimis,
et in opprobrium facta est, quae genuit vos;
ecce novissima erit in gentibus,
deserta, invia et arens.
Nova Vulgata
50,13Ab ira Domini non habitabitur,
sed redigetur tota in solitudinem;
omnis, qui transibit per Babylonem, stupebit
et sibilabit super universis plagis eius.
Nova Vulgata
50,14Praeparamini contra Babylonem per circuitum
omnes, qui tenditis arcum;
debellate eam, non parcatis iaculis,
quia Domino peccavit.
Nova Vulgata
50,15Clamate adversus eam;
ubique dedit manum,
ceciderunt fundamenta eius,
destructi sunt muri eius,
quoniam ultio Domini est;
ultionem accipite de ea:
sicut fecit, facite ei.
Nova Vulgata
50,16Disperdite satorem de Babylone
et tenentem falcem in tempore messis;
a facie gladii saevientis
unusquisque ad populum suum convertetur,
et singuli ad terram suam fugient.
Nova Vulgata
50,17Ovis dispersa Israel;
leones eiecerunt eum.
Primus comedit eum rex Assyriae;
iste novissimus exossavit eum
Nabuchodonosor rex Babylonis.
Nova Vulgata
50,18Propterea haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: «Ecce ego visitabo regem Babylonis et terram eius, sicut visitavi regem Assyriae;
Nova Vulgata 50,19et reducam Israel ad pascua sua, et pascetur Carmelum et Basan, et in monte Ephraim et Galaad saturabitur anima eius.
Nova Vulgata 50,20In diebus illis et in tempore illo, ait Dominus, quaeretur iniquitas Israel et non erit, et peccatum Iudae et non invenietur, quoniam propitius ero eis, quos reliquero.
Nova Vulgata
50,21Super terram Merataim ascende
et super habitatores Phacud.
Dissipa et interfice persequens eos,
ait Dominus,
et fac iuxta omnia, quae praecepi tibi».
Nova Vulgata
50,22Vox belli in terra
et contritio magna.
Nova Vulgata
50,23Quomodo confractus est et contritus
malleus universae terrae?
Quomodo versa est in desolationem
Babylon in gentibus?
Nova Vulgata
50,24Illaqueavi te, et capta es, Babylon,
et nesciebas;
inventa es et apprehensa,
quoniam Dominum provocasti.
Nova Vulgata
50,25Aperuit Dominus thesaurum suum
et protulit vasa irae suae,
quoniam opus est Domino Deo exercituum
in terra Chaldaeorum.
Nova Vulgata
50,26Venite ad eam ab extremis finibus,
aperite horrea eius;
redigite eam in acervos lapidum quasi manipulos
et interficite eam,
nec sit quidquam reliquum.
Nova Vulgata
50,27Dissipate universos tauros eius,
descendant in occisionem.
Vae eis, quia venit dies eorum,
tempus visitationis eorum!
Nova Vulgata
50,28Vox fugientium
et eorum, qui evaserunt de terra Babylonis,
ut annuntient in Sion
ultionem Domini Dei nostri,
ultionem templi eius.
Nova Vulgata
Convocate in Babylonem sagittarios,
omnes, qui tendunt arcum;
consistite adversus eam per gyrum, et nullus evadat:
reddite ei secundum opus suum,
iuxta omnia, quae fecit, facite illi,
quia contra Dominum erecta est,
adversum Sanctum Israel.
29 Sagittarios – Lege rōbîm; TM «multos»
Nova Vulgata
50,30«Idcirco cadent iuvenes eius in plateis eius,
et omnes viri bellatores eius conticescent in die illa,
ait Dominus.
Nova Vulgata
50,31Ecce ego ad te, Superbia,
dicit Dominus, Deus exercituum,
quia venit dies tuus,
tempus visitationis tuae.
Nova Vulgata
50,32Et cadet Superbia et corruet,
et non erit qui suscitet eam;
et succendam ignem in urbibus eius,
et devorabit omnia in circuitu eius».
Nova Vulgata
Haec dicit Dominus exercituum: «Calumniam sustinent filii Israel et filii Iudae simul; omnes, qui ceperunt eos, tenent, nolunt dimittere eos.
33 Omnes – Ita Targ, Gr et Vg; TM «et omnes» (dittographia)
Nova Vulgata 50,34Redemptor eorum fortis, Dominus exercituum nomen eius, iudicio defendet causam eorum, ut quietem det terrae et conturbet habitatores Babylonis.
Nova Vulgata
50,35Gladius ad Chaldaeos,
ait Dominus,
et ad habitatores Babylonis
et ad principes et ad sapientes eius!
Nova Vulgata
Gladius ad divinos eius, qui stulti erunt!
Gladius ad fortes illius, qui timebunt!
36 Divinos eius – Lege cum Theod et Vg (cfr. Targ et Syr) baddêhā; TM «divinos»
Nova Vulgata
50,37Gladius ad equos eius et ad currus eius
et ad omne vulgus, quod est in medio eius;
et erunt quasi mulieres!
Gladius ad thesauros eius, qui diripientur!
Nova Vulgata
50,38Siccitas super aquas eius erit, et arescent,
quia terra sculptilium est,
et in portentis insaniunt.
Nova Vulgata
50,39Propterea habitabunt dracones cum thoibus, et habitabunt in ea struthiones; et non inhabitabitur ultra usque in sempiternum nec exstruetur usque ad generationem et generationem. 
Nova Vulgata 50,40Sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram et vicinas eius, ait Dominus, non habitabit ibi vir, et non peregrinabitur in ea filius hominis.
Nova Vulgata 50,41Ecce populus venit ab aquilone, et gens magna et reges multi consurgent a finibus terrae.
Nova Vulgata 50,42Arcum et acinacem apprehendent, crudeles sunt et immisericordes; vox eorum quasi mare sonabit, et super equos ascendent sicut vir paratus ad proelium contra te, filia Babylon.
Nova Vulgata 50,43Audivit rex Babylonis famam eorum, et dissolutae sunt manus eius; angustia apprehendit eum, dolor quasi parturientem.
Nova Vulgata 50,44Ecce quasi leo ascendet de silva condensa Iordanis ad prata semper virentia, quia subito currere faciam eos ex illa et, qui erit electus, illum praeponam ei. Quis enim similis mei? Et quis vocabit me in iudicium? Et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo?».
Nova Vulgata Propterea audite consilium Domini, quod mente concepit adversum Babylonem, et cogitationes eius, quas cogitavit super terram Chaldaeorum: certe abstrahent parvulos gregis, certe desolabuntur super eos pascua eorum.
45 Pascua eorum – Lege cum Targ, Syr et Vg (cfr. 49,20) newēhem; TM omittit pronomen
(haplographia)
Nova Vulgata 50,46A voce captivitatis Babylonis commota est terra, et clamor inter gentes auditus est.