Nova Vulgata11,1Verbum Domini, quod factum est ad Ioel filium Phatuel.
Nova Vulgata 1,2Audite hoc, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terrae, si factum est istud in diebus vestris aut in diebus patrum vestrorum.
Nova Vulgata 1,3Super hoc filiis vestris narrate, et filii vestri filiis suis, et filii eorum generationi alterae.
Nova Vulgata 1,4Residuum erucae comedit locusta, et residuum locustae comedit bruchus, et residuum bruchi comedit gryllus.
Nova Vulgata 1,5Expergiscimini, ebrii, et flete, et ululate, omnes, qui bibitis vinum, propter mustum, quoniam periit ab ore vestro.
Nova Vulgata 1,6Gens enim ascendit super terram meam fortis et innumerabilis; dentes eius ut dentes leonis, et molares leaenae sunt ei.
Nova Vulgata 1,7Posuit vineam meam in desertum et ficum meam in lignum confractum; nudans spoliavit eam et proiecit, albi facti sunt rami eius.
Nova Vulgata 1,8Plange, quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suae.
Nova Vulgata 1,9Periit oblatio et libatio de domo Domini; luxerunt sacerdotes ministri Domini.
Nova Vulgata 1,10Depopulata est regio; luxit humus, quoniam devastatum est triticum, defecit mustum, elanguit oleum.
Nova Vulgata 1,11Confundemini, agricolae, ululate, vinitores, super frumento et hordeo, quia periit messis agri.
Nova Vulgata 1,12Vinea exaruit, et ficus elanguit, malogranatum et palma et malum et omnia ligna agri aruerunt, quia evanuit gaudium a filiis hominum.
Nova Vulgata 1,13Accingite vos et plangite, sacerdotes; ululate, ministri altaris. Ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri oblatio et libatio.
Nova Vulgata 1,14Sanctificate ieiunium, vocate coetum, congregate senes, omnes habitatores terrae in domum Dei vestri, et clamate ad Dominum:
Nova Vulgata 1,15«Heu diei! Quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a potente veniet.
Nova Vulgata 1,16Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt, de domo Dei nostri laetitia et exsultatio?”.
Nova Vulgata 1,17Computruerunt semina subtus glebas suas, demolita sunt horrea, dissipatae sunt apothecae, eo quod exaruit triticum.
Nova Vulgata Quid ingemuit animal, perterrita sunt armenta boum, quia non est pascua eis? Sed et greges pecorum disperierunt.
18Disperierunt – Lege cum verss nāšammû; TM «poenas luere coacti sunt»
Nova Vulgata 1,19Ad te, Domine, clamo, quia ignis comedit pascua deserti, et flamma succendit omnia ligna agri.
Nova Vulgata Sed et bestiae agri suspirant ad te, quoniam exsiccati sunt fontes aquarum, et ignis devoravit pascua deserti.