Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Iob - 10

Iob

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 10
10,1Taedet animam meam vitae meae;

dimittam adversum me eloquium meum,

loquar in amaritudine animae meae.
Nova Vulgata
10,2Dicam Deo: Noli me condemnare,

indica mihi cur me ita iudices.
Nova Vulgata
10,3Numquid bonum tibi videtur, si opprimas me

et calumnieris me, opus manuum tuarum,

et super consilium impiorum arrideas?
Nova Vulgata
10,4Numquid oculi carnei tibi sunt,

aut, sicut videt homo, et tu videbis?
Nova Vulgata
10,5Numquid sicut dies hominis dies tui,

et anni tui sicut humana sunt tempora,
Nova Vulgata
10,6ut quaeras iniquitatem meam

et peccatum meum scruteris,
Nova Vulgata
10,7cum scias quia nihil impium fecerim,

et sit nemo, qui de manu tua possit eruere?
Nova Vulgata
10,8Manus tuae fecerunt me

et plasmaverunt me totum in circuitu;

et sic repente praecipitas me?
Nova Vulgata
10,9Memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me,

et in pulverem reduces me.
Nova Vulgata
10,10Nonne sicut lac mulsisti me

et sicut caseum me coagulasti?
Nova Vulgata
10,11Pelle et carnibus vestisti me;

ossibus et nervis compegisti me.
Nova Vulgata
10,12Vitam et misericordiam tribuisti mihi,

et visitatio tua custodivit spiritum meum.
Nova Vulgata
10,13Licet haec celes in corde tuo,

tamen scio haec in animo tuo versari.
Nova Vulgata
10,14Si peccaverim, observas me

et ab iniquitate mea mundum me esse non pateris.
Nova Vulgata
Et si impius fuero, vae mihi est;

et si iustus, non levabo caput,

saturatus afflictione et miseria.
15 Omitte cum Vg ûrĕ’ēh (et vide); TM «afflictione et videns miseriam»
Nova Vulgata
Si superbia extollar, quasi catulum leonis capies me

et iterum mirabilem te exhibebis in me.
16 Vertitur secundum Syr., contextus et parallelismi causa
Nova Vulgata
10,17Instauras testes tuos contra me

et multiplicas iram tuam adversum me,

et poenae militant in me.
Nova Vulgata
10,18Quare de vulva eduxisti me?

Qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret!
Nova Vulgata
10,19Fuissem quasi non essem,

de utero translatus ad tumulum.
Nova Vulgata
10,20Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi?

Dimitte ergo me, ut refrigerem paululum dolorem meum,
Nova Vulgata
10,21antequam vadam, et non revertar,

ad terram tenebrarum et umbrae mortis,
Nova Vulgata
10,22terram caliginis et tenebrarum,

ubi umbra mortis et nullus ordo,

sed sempiternus horror inhabitat».