Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Iob - 13

Iob

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 13
13,1Ecce, omnia haec vidit oculus meus,

et audivit auris mea, et intellexi singula.
Nova Vulgata
13,2Secundum scientiam vestram, et ego novi;

nec inferior vestri sum.
Nova Vulgata
13,3Sed tamen ad Omnipotentem loquar

et disputare cum Deo cupio;
Nova Vulgata
13,4vos autem ostendam fabricatores mendacii,

medicos vanos vos omnes.
Nova Vulgata
13,5Atque utinam taceretis,

ut sit vobis in sapientiam!
Nova Vulgata
13,6Audite ergo correptionem meam

et contentiones labiorum meorum attendite.
Nova Vulgata
13,7Numquid pro Deo profertis mendacium

et pro illo loquimini dolos?
Nova Vulgata
13,8Numquid faciem eius accipitis

et pro Deo in iudicio contendere nitimini?
Nova Vulgata
13,9Aut bonum est quod vos excutiat?
Aut, ut illuditur homini, illudetis ei?
Nova Vulgata
13,10Ipse vos arguet,

cum in abscondito faciem accipitis.
Nova Vulgata
13,11Nonne maiestas eius turbabit vos,

et terror eius irruet super vos?
Nova Vulgata
13,12Sententiae vestrae sunt proverbia cineris;

thoraces lutei thoraces vestri.
Nova Vulgata
13,13Tacete paulisper, ut loquar ipse,

et transeat super me quodcumque.
Nova Vulgata
13,14Quare sumam carnes meas dentibus meis

et animam meam ponam in manibus meis?
Nova Vulgata
13,15Etiamsi occiderit me, in ipso sperabo;
verumtamen vias meas in conspectu eius arguam.
Nova Vulgata
13,16Et hoc erit salus mea:

non enim veniet in conspectu eius omnis impius.
Nova Vulgata
13,17Audite sermonem meum

et explicationem meam percipite auribus vestris.
Nova Vulgata
13,18Ecce iudicium paravi;

scio quod iustus inveniar.
Nova Vulgata
13,19Quis est qui contendat mecum?

Tunc enim tacebo et consummabor.
Nova Vulgata
13,20Duo tantum ne facias mihi,

et tunc a facie tua non abscondar:
Nova Vulgata
13,21Manum tuam longe fac a me,
et formido tua non me terreat.
Nova Vulgata
13,22Voca me, et ego respondebo tibi;

aut ipse loquar, et tu respondebis mihi.
Nova Vulgata
13,23Quantas habeo iniquitates et peccata?

Scelera mea et delicta ostende mihi.
Nova Vulgata
13,24Cur faciem tuam abscondis

et arbitraris me inimicum tuum?
Nova Vulgata
13,25Contra folium, quod vento rapitur, dure agis

et stipulam siccam persequeris.
Nova Vulgata
13,26Scribis enim contra me amaritudines

et occupatum me vis peccatis adulescentiae meae.
Nova Vulgata
13,27Posuisti in nervo pedem meum

et observasti omnes semitas meas

et vestigia pedum meorum considerasti.
Nova Vulgata
Qui quasi uter consumendus sum,

et quasi vestimentum, quod comeditur a tinea.
28 Uter – Lege cum Gr; TM «putredo»