Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Iob - 14

Iob

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 14
14,1Homo natus de muliere,

brevi vivens tempore, commotione satiatur.
Nova Vulgata
14,2Qui quasi flos egreditur et arescit
et fugit velut umbra et non permanet.
Nova Vulgata
14,3Et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos

et adducere eum tecum in iudicium?
Nova Vulgata
14,4Quis potest facere mundum de immundo?

Ne unus quidem!
Nova Vulgata
14,5Si statuti dies hominis sunt,

et numerus mensium eius apud te est,

et constituti sunt termini eius, quos non praeteribit,
Nova Vulgata
14,6averte oculos tuos ab eo, ut quiescat,
donec solvat, sicut mercennarius, dies suos.
Nova Vulgata
14,7Nam lignum habet spem;

si praecisum fuerit, rursum virescet,

et rami eius non deficient.
Nova Vulgata
14,8Si senuerit in terra radix eius,

et in pulvere emortuus fuerit truncus illius,
Nova Vulgata
14,9ad odorem aquae germinabit

et faciet comam quasi novellae.
Nova Vulgata
14,10Homo vero cum mortuus fuerit et debilitatur,

exspirat homo et, ubi, quaeso, est?
Nova Vulgata
14,11Recedent aquae de mari,
et fluvius vacuefactus arescet;
Nova Vulgata
14,12sic homo, cum dormierit, non resurget:

donec atteratur caelum, non evigilabit,

nec consurget de somno suo.
Nova Vulgata
14,13Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno seponas me

et abscondas me, donec pertranseat furor tuus,

et constituas mihi tempus, in quo recorderis mei?
Nova Vulgata
14,14Putasne mortuus homo rursum vivat?

Cunctis diebus, quibus nunc milito,

exspectarem, donec veniat immutatio mea.
Nova Vulgata
14,15Vocares me, et ego responderem tibi;

opus manuum tuarum requireres.
Nova Vulgata
14,16Tu quidem nunc gressus meos dinumerares,

sed parceres peccatis meis.
Nova Vulgata
14,17Signares quasi in sacculo delicta mea,

sed dealbares iniquitatem meam.
Nova Vulgata
14,18Mons cadens decidit,

et saxum transfertur de loco suo;
Nova Vulgata
14,19lapides excavant aquae,

et alluvione terra inundatur:

et spem hominis perdes.
Nova Vulgata
14,20Praevales adversus eum, et in perpetuum transiet;

immutas faciem eius et emittis eum.
Nova Vulgata
14,21Sive nobiles fuerint filii eius, non novit;

sive ignobiles, non intellegit.
Nova Vulgata
14,22Attamen caro eius, dum vivet, dolet,

et anima illius super semetipso luget».