Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Iob - 17

Iob

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 17
17,1Spiritus meus attenuatus est,

dies mei exstincti,

et solum mihi superest sepulcrum.
AT greco Gb17,1ὀλέκομαι πνεύματι φερόμενος δέομαι δὲ ταφῆς καὶ οὐ τυγχάνω
Nova Vulgata
17,2Nonne irrisiones circumdant me,

et in amaritudinibus moratur oculus meus?
AT greco Gb17,2λίσσομαι κάμνων καὶ τί ποιήσας
Nova Vulgata
17,3Pone pignus pro me iuxta te;

et quis umquam spondens percutiet manum meam?
AT greco Gb17,3ἔκλεψαν δέ μου τὰ ὑπάρχοντα ἀλλότριοι τίς ἐστιν οὗτος τῇ χειρί μου συνδεθήτω
Nova Vulgata
17,4Cor eorum longe fecisti a disciplina;

propterea non exaltabuntur.
AT greco Gb17,4ὅτι καρδίαν αὐτῶν ἔκρυψας ἀπὸ φρονήσεως διὰ τοῦτο οὐ μὴ ὑψώσῃς αὐτούς
Nova Vulgata
17,5Praedam pollicetur sociis,

sed oculi filiorum eius deficient.
AT greco Gb17,5τῇ μερίδι ἀναγγελεῖ κακίας ὀφθαλμοὶ δέ μου ἐφ’ υἱοῖς ἐτάκησαν
Nova Vulgata
17,6Posuit me quasi in proverbium vulgi

et conspuendum in faciem.
AT greco Gb17,6ἔθου δέ με θρύλημα ἐν ἔθνεσιν γέλως δὲ αὐτοῖς ἀπέβην
Nova Vulgata
17,7Caligavit ab indignatione oculus meus,

et membra mea quasi in umbram redacta sunt.
AT greco Gb17,7πεπώρωνται γὰρ ἀπὸ ὀργῆς οἱ ὀφθαλμοί μου πεπολιόρκημαι μεγάλως ὑπὸ πάντων
Nova Vulgata
17,8Stupebunt iusti super hoc,

et innocens contra impium excitabitur.
AT greco Gb17,8θαῦμα ἔσχεν ἀληθινοὺς ἐπὶ τούτῳ δίκαιος δὲ ἐπὶ παρανόμῳ ἐπανασταίη
Nova Vulgata
17,9Et tenebit iustus viam suam,

et mundus manibus addet fortitudinem.
AT greco Gb17,9σχοίη δὲ πιστὸς τὴν ἑαυτοῦ ὁδόν καθαρὸς δὲ χεῖρας ἀναλάβοι θάρσος
Nova Vulgata
17,10Igitur omnes vos convertimini et venite,

et non inveniam in vobis ullum sapientem.
AT greco Gb17,10οὐ μὴν δὲ ἀλλὰ πάντες ἐρείδετε καὶ δεῦτε δή οὐ γὰρ εὑρίσκω ἐν ὑμῖν ἀληθές
Nova Vulgata
17,11Dies mei transierunt, cogitationes meae dissipatae sunt

et desideria cordis mei.
AT greco Gb17,11αἱ ἡμέραι μου παρῆλθον ἐν βρόμῳ ἐρράγη δὲ τὰ ἄρθρα τῆς καρδίας μου
Nova Vulgata
17,12Noctem verterunt in diem;

et rursum post tenebras properat lux.
AT greco Gb17,12νύκτα εἰς ἡμέραν ἔθηκαν φῶς ἐγγὺς ἀπὸ προσώπου σκότους
Nova Vulgata
17,13Si sustinuero, infernus domus mea est;

et in tenebris stravi lectulum meum.
AT greco Gb17,13ἐὰν γὰρ ὑπομείνω ᾅδης μου ὁ οἶκος ἐν δὲ γνόφῳ ἔστρωταί μου ἡ στρωμνή
Nova Vulgata
17,14Putredini dixi: Pater meus es!;

Mater mea et soror mea! vermibus.
AT greco Gb17,14θάνατον ἐπεκαλεσάμην πατέρα μου εἶναι μητέρα δέ μου καὶ ἀδελφὴν σαπρίαν
Nova Vulgata
17,15Ubi est ergo nunc praestolatio mea,

et patientiam meam quis considerat?
AT greco Gb17,15ποῦ οὖν μου ἔτι ἐστὶν ἡ ἐλπίς ἦ τὰ ἀγαθά μου ὄψομαι
Nova Vulgata
17,16In profundissimum infernum descendent omnia mea;

simul in pulvere erit requies mihi?».
AT greco Gb17,16ἦ μετ’ ἐμοῦ εἰς ᾅδην καταβήσονται ἢ ὁμοθυμαδὸν ἐπὶ χώματος καταβησόμεθα