Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Iob - 18

Iob

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 18 18,1Respondens autem Baldad Suhites dixit:
Nova Vulgata
18,2Usque ad quem finem verba iactabitis?

Intellegite prius, et sic loquamur.
Nova Vulgata
18,3Quare reputati sumus ut iumenta

et sorduimus coram vobis?
Nova Vulgata
18,4Qui perdis animam tuam in furore tuo,
numquid propter te derelinquetur terra,

et transferentur rupes de loco suo?
Nova Vulgata
18,5Etenim lux impii exstinguetur,

nec splendebit flamma ignis eius.
Nova Vulgata
18,6Lux obtenebrescet in tabernaculo illius,

et lucerna, quae super eum est, exstinguetur.
Nova Vulgata
18,7Arctabuntur gressus virtutis eius,

et praecipitabit eum consilium suum.
Nova Vulgata
18,8Immissi sunt in rete pedes eius,

et in reticulo ambulat.
Nova Vulgata
18,9Tenet plantam illius laqueus,

et firmatur super eum tendiculum.
Nova Vulgata
18,10Abscondita est in terra pedica eius,

et decipula illius super semitam.
Nova Vulgata
18,11Undique terrent eum formidines

et involvunt pedes eius.
Nova Vulgata
18,12Attenuatur fame robur eius,

et pernicies parata costis illius.
Nova Vulgata
18,13Devorat partes cutis eius,

consumat membra illius primogenitus mortis.
Nova Vulgata
18,14Avellitur de tabernaculo suo fiducia eius,

et urges eum ad regem formidinum.
Nova Vulgata
18,15Habitas in tabernaculo, quod iam non est ei;

aspergitur in habitatione eius sulphur.
Nova Vulgata
18,16Deorsum radices eius siccantur,

sursum autem atteruntur rami eius.
Nova Vulgata
18,17Memoria illius periit de terra,

et non celebrabitur nomen eius in plateis.
Nova Vulgata
18,18Expellent eum de luce in tenebras

et de orbe transferent eum.
Nova Vulgata
18,19Non erit semen eius neque progenies in populo suo,

nec ullae reliquiae in commoratione eius.
Nova Vulgata
18,20In die eius stupebunt novissimi,

et primos invadet horror.
Nova Vulgata
18,21Haec sunt ergo tabernacula iniqui;

et iste locus eius, qui ignorat Deum».