Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Iob - 31

Iob

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 31
31,1Pepigi foedus cum oculis meis

ut ne cogitarem quidem de virgine.
Nova Vulgata
31,2Quae enim pars mea apud Deum desuper,

et quae hereditas apud Omnipotentem in excelsis?
Nova Vulgata
31,3Numquid non perditio est iniquo,

et alienatio operantibus iniustitiam?
Nova Vulgata
31,4Nonne ipse considerat vias meas

et cunctos gressus meos dinumerat?
Nova Vulgata
31,5Si ambulavi in vanitate,

et festinavit in dolo pes meus,
Nova Vulgata
31,6appendat me in statera iusta

et sciat Deus integritatem meam.
Nova Vulgata
31,7Si declinavit gressus meus de via,

et si secutum est oculos meos cor meum,

et si manibus meis adhaesit macula,
Nova Vulgata
31,8seram, et alius comedat,

et progenies mea eradicetur.
Nova Vulgata
31,9Si deceptum est cor meum super muliere,

et si ad ostium amici mei insidiatus sum,
Nova Vulgata
31,10molat pro alio uxor mea,

et super illam incurventur alii.
Nova Vulgata
31,11Hoc enim nefas est

et iniquitas iudicialis;
Nova Vulgata
31,12ignis est usque ad perditionem devorans

et omnia eradicans genimina.
Nova Vulgata
31,13Si contempsi subire iudicium cum servo meo et ancilla mea,

cum disceptarent adversum me,
Nova Vulgata
31,14quid enim faciam, cum surrexerit ad iudicandum Deus;

et, cum quaesierit, quid respondebo illi?
Nova Vulgata
31,15Numquid non in ventre fecit me,

qui et illum operatus est,

et formavit me in visceribus unus?
Nova Vulgata
31,16Si negavi, quod volebant, pauperibus

et oculos viduae languescere feci;
Nova Vulgata
31,17si comedi buccellam meam solus,

et non comedit pupillus ex ea,
Nova Vulgata
31,18quia ab infantia mea educavi eum ut pater

et de ventre matris meae direxi eam;
Nova Vulgata
31,19si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum,

et absque operimento pauperem;
Nova Vulgata
31,20si non benedixerunt mihi latera eius,

et de velleribus ovium mearum calefactus est;
Nova Vulgata
31,21si levavi super pupillum manum meam,

cum viderem in porta adiutorium mihi,
Nova Vulgata
31,22umerus meus a iunctura sua cadat,

et brachium meum cum ossibus lacertorum confringatur,
Nova Vulgata
31,23quia timor super me calamitas a Deo,

et contra maiestatem eius nihil valerem!
Nova Vulgata
31,24Si putavi aurum securitas mea

et obryzo dixi: Fiducia mea!;
Nova Vulgata
31,25si laetatus sum super multis divitiis meis,

et quia plurima repperit manus mea;
Nova Vulgata
31,26si vidi solem, cum fulgeret,

et lunam incedentem clare,
Nova Vulgata
31,27et decepit me in abscondito cor meum,
et osculatus sum manum meam ore meo,
Nova Vulgata
31,28quae est iniquitas iudicialis,

eo quod negassem Deum desuper;
Nova Vulgata
31,29si gavisus sum ad ruinam eius, qui me oderat,
et exsultavi quod invenisset eum malum,
Nova Vulgata
31,30cum non dederim ad peccandum guttur meum,

ut expeterem maledicens animam eius;
Nova Vulgata
31,31si non dixerunt viri tabernaculi mei:
“Quis det, qui de carnibus eius non saturatus sit?”;
Nova Vulgata
31,32foris non mansit peregrinus,

ostium meum viatori patuit;
Nova Vulgata
31,33si abscondi quasi homo peccatum meum

et celavi in sinu meo iniquitatem meam;
Nova Vulgata
31,34si expavi ad multitudinem nimiam,

et despectio propinquorum terruit me,

et magis tacui nec egressus sum ostium.
Nova Vulgata
31,35Quis mihi tribuat auditorem?

Ecce signum meum! Omnipotens respondeat mihi!

Ecce liber, quem scripsit vir litis meae,
Nova Vulgata
31,36ut in umero meo portem illum

et alligem illum quasi coronam mihi.
Nova Vulgata
31,37Numerum graduum meorum pronuntiabo illi

et quasi principem adibo eum.
Nova Vulgata
31,38Si adversum me terra mea clamat,

et cum ipsa sulci eius deflent;
Nova Vulgata
31,39si fructus eius comedi absque pecunia

et animam agricolarum eius afflixi,
Nova Vulgata
31,40pro frumento oriatur mihi tribulus,

et pro hordeo herba foetida!».

Finita sunt verba Iob.