Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Iob - 32

Iob

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 32 32,1Omiserunt autem tres viri isti respondere Iob, eo quod iustus sibi videretur.
Nova Vulgata
32,2Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites de cognatione Ram; iratus est autem adversum Iob, eo quod iustum se esse diceret coram Deo.
Nova Vulgata 32,3Porro adversum amicos eius indignatus est, eo quod non invenissent responsionem, sed tantummodo condemnassent Iob.
Nova Vulgata 32,4Igitur Eliu exspectavit Iob loquentem, eo quod seniores essent, qui loquebantur;
Nova Vulgata
32,5cum autem vidisset Eliu quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer.
Nova Vulgata 32,6Respondensque Eliu filius Barachel Buzites dixit:

«Iunior sum tempore,

vos autem antiquiores;

idcirco veritus sum et timui

vobis indicare meam sententiam.
Nova Vulgata
32,7Dixi: Aetas loquetur,

et annorum multitudo docebit sapientiam.
Nova Vulgata
32,8Sed, ut video, spiritus est in hominibus,

et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam.
Nova Vulgata
32,9Non sunt longaevi sapientes,

nec senes intellegunt iudicium.
Nova Vulgata
32,10Ideo dicam: Audite me,

ostendam vobis etiam ego meam sapientiam.
Nova Vulgata
32,11Exspectavi enim sermones vestros,

intendi aurem in prudentiam vestram, donec investigaretis,
Nova Vulgata
32,12et ut vos intellegerem nitebar.

Sed, ut video, non est qui possit arguere Iob

et respondere ex vobis sermonibus eius.
Nova Vulgata
32,13Ne forte dicatis: “Invenimus sapientiam;

Deus proiecit eum, non homo”.
Nova Vulgata
Non parabo mihi verba,

et ego non secundum sermones vestros respondebo illi.
14 Parabo – Lege ’eerok cum Syr; TM «paravit»
Nova Vulgata
32,15Extimuerunt nec responderunt ultra;

abstuleruntque a se eloquia.
Nova Vulgata
32,16Quoniam igitur exspectavi, et non sunt locuti,

steterunt, nec ultra responderunt,
Nova Vulgata
32,17respondebo et ego partem meam

et ostendam scientiam meam.
Nova Vulgata
32,18Plenus sum enim sermonibus,

et coarctat me spiritus pectoris mei;
Nova Vulgata
32,19en venter meus quasi mustum absque spiraculo,

quod lagunculas novas disrumpit.
Nova Vulgata
32,20Loquar et respirabo paululum,

aperiam labia mea et respondebo.
Nova Vulgata
32,21Non accipiam personam viri

et nulli homini blandiar.
Nova Vulgata
32,22Nescio enim blandiri,

quia in brevi tolleret me Factor meus.