Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Iob - 36

Iob

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 36 36,1Addens quoque Eliu haec locutus est:
Nova Vulgata
36,2«Sustine me paululum, et indicabo tibi:

adhuc enim habeo quod pro Deo loquar.
Nova Vulgata
36,3Repetam scientiam meam a longe

et Factori meo tribuam iustitiam.
Nova Vulgata
36,4Vere enim absque mendacio sermones mei,

et perfectus scientia adest tecum.
Nova Vulgata
36,5Deus potens est; non abicit,

potens virtute cordis.
Nova Vulgata
36,6Non vivere faciet impium,

sed iudicium pauperibus tribuit.
Nova Vulgata
36,7Non auferet a iusto oculos suos

et reges in solio collocat in perpetuum,
et illi eriguntur.
Nova Vulgata
36,8Et si fuerint vincti compedibus

et vinciantur funibus paupertatis,
Nova Vulgata
36,9indicabit eis opera eorum

et scelera eorum, quia violenti fuerunt.
Nova Vulgata
36,10Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat,

et loquetur, ut revertantur ab iniquitate.
Nova Vulgata
36,11Si audierint et observaverint,

complebunt dies suos in bono

et annos suos in deliciis.
Nova Vulgata
36,12Si autem non audierint, transibunt per canalem mortis
et consumentur in stultitia.
Nova Vulgata
36,13Impii corde sibi reponent iram Dei

neque clamabunt, cum vincti fuerint.
Nova Vulgata
36,14Morietur in iuventute anima eorum,

et vita eorum in adulescentia.
Nova Vulgata
36,15Eripiet de angustia sua pauperem

et revelabit in tribulatione aurem eius.
Nova Vulgata
36,16Igitur salvabit te de ore angusto,

amplitudo et non angustiae erunt sub te;

requies autem mensae tuae erit plena pinguedine.
Nova Vulgata
36,17Causa tua quasi impii iudicata est,

causam iudiciumque tenebunt.
Nova Vulgata
36,18Cave, ne te seducat abundantia,

nec multitudo donorum inclinet te.
Nova Vulgata
36,19Nonne proferetur clamor tuus nisi in angustia?

Et omnes conatus roboris?
Nova Vulgata
Ne inhies nocti,

ut ascendat turba pro eis.
20 Sensus obscurus; an 20b ponendus ante 20a?
Nova Vulgata
36,21Cave, ne declines ad iniquitatem;

propter hoc enim expertus es miseriam.
Nova Vulgata
36,22Ecce, Deus excelsus in fortitudine sua.

Quis ei similis doctor?
Nova Vulgata
36,23Quis poterit scrutari vias eius,

aut quis potest ei dicere: “Operatus es iniquitatem”?
Nova Vulgata
36,24Memento, ut magnifices opus eius,

de quo cecinerunt viri.
Nova Vulgata
36,25Omnes homines vident eum,

unusquisque intuetur procul.
Nova Vulgata
36,26Ecce, Deus magnus vincens scientiam nostram;

numerus annorum eius inaestimabilis.
Nova Vulgata
36,27Qui aufert stillas pluviae

et effundit imbres ad instar fluminis,
Nova Vulgata
36,28quos nubes effundunt,

stillantes super homines multos.
Nova Vulgata
36,29Profecto quis intellegit dilatationem nubium,

strepitum tabernaculi eius?
Nova Vulgata
36,30Ecce extendit circum se lumen suum

et fundamenta maris texit.
Nova Vulgata
36,31Per haec enim iudicat populos

et dat escas copiose.
Nova Vulgata
36,32In manibus abscondit lucem

et praecipit ei, ut percutiat.
Nova Vulgata
Fragor eius de eo annuntiat,

zelans ira contra iniquitatem.
36 Zelans – Lege meqanneh (piel derivatum a qānā’); TM (= Vg «possessio»)