Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ionae - 1

Ionae

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 1 1,1Et factum est verbum Domini ad Ionam filium Amathi dicens:
Nova Vulgata 1,2«Surge et vade in Nineven civitatem grandem et praedica in ea, quia ascendit malitia eius coram me».
Nova Vulgata 1,3Et surrexit Ionas, ut fugeret in Tharsis a facie Domini; et descendit Ioppen et invenit navem euntem in Tharsis et dedit naulum eius et descendit in eam, ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini.
Nova Vulgata
1,4Dominus autem misit ventum magnum in mare, et facta est tempestas magna in mari, et navis periclitabatur conteri.
Nova Vulgata 1,5Et timuerunt nautae et clamaverunt unusquisque ad deum suum et miserunt vasa, quae erant in navi, in mare, ut alleviaretur ab eis. Ionas autem descenderat ad interiora navis et, cum recubuisset, dormiebat sopore gravi.
Nova Vulgata 1,6Et accessit ad eum gubernator et dixit ei: «Quid? Tu sopore deprimeris? Surge, invoca Deum tuum, si forte recogitet Deus de nobis, et non pereamus».

Nova Vulgata
1,7Et dixit unusquisque ad collegam suum: «Venite, et mittamus sortes, ut sciamus quare hoc malum sit nobis». Et miserunt sortes, et cecidit sors super Ionam.
Nova Vulgata 1,8Et dixerunt ad eum: «Indica nobis cuius causa malum istud sit nobis. Quod est opus tuum, et unde venis? Quae terra tua, et ex quo populo es tu?».
Nova Vulgata 1,9Et dixit ad eos: «Hebraeus ego sum et Dominum, Deum caeli, ego timeo, qui fecit mare et aridam».
Nova Vulgata 1,10Et timuerunt viri timore magno et dixerunt ad eum: «Quid hoc fecisti?». Cognoverant enim viri quod a facie Domini fugeret, quia indicaverat eis.

Nova Vulgata
1,11Et dixerunt ad eum: «Quid faciemus tibi, ut conticescat mare a nobis?». Mare enim magis ac magis intumescebat.
Nova Vulgata 1,12Et dixit ad eos: «Tollite me et mittite in mare, et cessabit mare a vobis; scio enim ego quoniam propter me tempestas haec grandis super vos».

Nova Vulgata
1,13Et remigabant viri, ut reverterentur ad aridam; et non valebant, quia mare magis intumescebat super eos.
Nova Vulgata 1,14Et clamaverunt ad Dominum et dixerunt: «Quaesumus, Domine, ne pereamus in anima viri istius, et ne des super nos sanguinem innocentem; quia tu, Domine, sicut voluisti, fecisti».
Nova Vulgata 1,15Et tulerunt Ionam et miserunt in mare; et stetit mare a fervore suo.
Nova Vulgata 1,16Et timuerunt viri timore magno Dominum et immolaverunt hostias Domino et voverunt vota.