Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ionae - 4

Ionae

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 4
4,1Et afflictus est Ionas afflictione magna et iratus est;
Nova Vulgata 4,2et oravit ad Dominum et dixit: «Obsecro, Domine, numquid non hoc est verbum meum, cum adhuc essem in terra mea? Propter hoc praeoccupavi ut fugerem in Tharsis. Sciebam enim quia tu Deus clemens et misericors es, longanimis et multae miserationis et ignoscens super malitia.
Nova Vulgata 4,3Et nunc, Domine, tolle, quaeso, animam meam a me, quia melior est mihi mors quam vita».
Nova Vulgata 4,4Et dixit Dominus: «Putasne bene irasceris tu?».

Nova Vulgata
4,5Et egressus est Ionas de civitate et sedit contra orientem civitatis et fecit sibimet umbraculum ibi et sedebat subter illud in umbra, donec videret quid accideret in civitate.
Nova Vulgata 4,6Et praeparavit Dominus Deus hederam, et ascendit super Ionam, ut esset umbra super caput eius et protegeret eum ab afflictione sua. Et laetatus est Ionas super hedera laetitia magna.

Nova Vulgata
4,7Et paravit Deus vermem, cum surgeret aurora in crastinum, et percussit hederam, quae exaruit.
Nova Vulgata
4,8Et, cum ortus fuisset sol, praecepit Deus vento orientali calido; et percussit sol super caput Ionae, et elanguit; et petivit animae suae, ut moreretur, et dixit: «Melius est mihi mori quam vivere»
Nova Vulgata
4,9Et dixit Deus ad Ionam: «Putasne bene irasceris tu super hedera?». Et dixit: «Bene irascor ego usque ad mortem».
Nova Vulgata 4,10Et dixit Dominus: «Tu doles super hederam, in qua non laborasti neque fecisti, ut cresceret, quae sub una nocte nata est et sub una nocte periit.
Nova Vulgata 4,11Et ego non parcam Nineve civitati magnae, in qua sunt plus quam centum viginti milia hominum, qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam, et iumenta multa?».