Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Iosue - 2

Iosue

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 2 2,1Misit ergo Iosue filius Nun de Settim duos viros exploratores in abscondito et dixit eis; «Ite et considerate terram urbemque Iericho». Qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis nomine Rahab et quieverunt ibi.
Nova Vulgata 2,2Nuntiatumque est regi Iericho et dictum: «Ecce viri ingressi sunt huc per noctem de filiis Israel, ut explorarent terram».
Nova Vulgata 2,3Misitque rex Iericho ad Rahab dicens: «Educ viros, qui venerunt ad te et ingressi sunt domum tuam; exploratores quippe sunt et omnem terram considerare venerunt».
Nova Vulgata 2,4Tollensque mulier viros abscondit et ait: «Fateor, venerunt ad me, sed nesciebam unde essent;
Nova Vulgata 2,5cumque porta clauderetur in tenebris, et illi pariter exierunt, nescio quo abierunt. Persequimini cito et comprehendetis eos».
Nova Vulgata 2,6Ipsa autem fecit ascendere viros in solarium domus suae operuitque eos lini stipula, quae ibi erat.
Nova Vulgata 2,7Hi autem, qui missi fuerant, secuti sunt eos per viam, quae ducit ad vadum Iordanis; illisque egressis, statim porta clausa est.
Nova Vulgata
2,8Necdum obdormierant qui latebant, et ecce mulier ascendit ad eos et ait:
Nova Vulgata 2,9«Novi quod tradiderit Dominus vobis terram, et irruit in nos terror vester, et elanguerunt omnes habitatores terrae coram vobis.
Nova Vulgata 2,10Audivimus enim quod siccaverit Dominus aquas maris Rubri ad vestrum introitum, quando egressi estis ex Aegypto, et quae feceritis duobus Amorraeorum regibus, qui erant trans Iordanem, Sehon et Og, quos interfecistis.
Nova Vulgata 2,11Et haec audientes pertimuimus, et elanguit cor nostrum, nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum; Dominus enim Deus vester ipse est Deus in caelo sursum et in terra deorsum. 
Nova Vulgata 2,12Nunc ergo iurate mihi per Dominum, ut, quomodo ego feci vobiscum misericordiam, ita et vos faciatis cum domo patris mei detisque mihi signum verum,
Nova Vulgata 2,13ut salvetis patrem meum et matrem, fratres ac sorores meas et omnia, quae eorum sunt, et eruatis animas nostras de morte».
Nova Vulgata Qui responderunt ei: «Anima nostra sit pro vobis in mortem, si tamen non prodideris; cumque tradiderit nobis Dominus terram, faciemus in te misericordiam et veritatem».
14 Prodideris - Lege cum pluribus mss, Gr et Vg taggî; TM «prodideritis»
Nova Vulgata 2,15Demisit ergo eos per funem de fenestra; domus enim eius haerebat muro, et in muro habitabat.
Nova Vulgata 2,16Dixitque ad eos: «Ad montana pergite, ne forte occurrant vobis persecutores, ibique latete diebus tribus, donec redeant; et postea ibitis per viam vestram».
Nova Vulgata
2,17Qui dixerunt ad eam: «Innoxii erimus a iuramento hoc, quo adiurasti nos, 
Nova Vulgata 2,18si, ingredientibus nobis terram, signum fuerit funiculus iste coccineus, et ligaveris eum in fenestra, per quam nos demisisti, et patrem tuum ac matrem fratresque et omnem cognationem tuam congregaveris in domum tuam.
Nova Vulgata 2,19Qui ostium domus tuae egressus fuerit, sanguis ipsius erit in caput eius, et nos erimus innoxii; cunctorum autem sanguis, qui tecum fuerint in domo, redundabit in caput nostrum, si eos aliquis tetigerit.
Nova Vulgata 2,20Quod si prodideris hoc verbum, erimus mundi ab hoc iuramento, quo adiurasti nos».
Nova Vulgata 2,21Et illa respondit: «Sicut locuti estis, ita fiat». Dimittensque eos, ut pergerent, appendit funiculum coccineum in fenestra.
Nova Vulgata
2,22Illi vero ambulantes pervenerunt ad montana et manserunt ibi tres dies, donec reverterentur, qui fuerant persecuti; quaerentes enim per omnem viam non reppererunt eos.
Nova Vulgata 2,23Duo viri reversi sunt et descenderunt de monte et, transmisso Iordane, venerunt ad Iosue filium Nun narraveruntque ei omnia, quae acciderant sibi,
Nova Vulgata 2,24atque dixerunt: «Tradidit Dominus in manus nostras omnem terram, et timore prostrati sunt cuncti habitatores eius in conspectu nostro».