Nova Vulgata2121,1Accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazarum sacerdotem et Iosue filium Nun et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israel
Nova Vulgata21,2locutique sunt ad eos in Silo terrae Chanaan atque dixerunt: «Dominus praecepit per manum Moysi, ut darentur nobis urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta».
Nova Vulgata21,3Dederuntque filii Israel Levitis de possessionibus suis, iuxta imperium Domini, civitates illas et suburbana earum.
Nova Vulgata 21,4Egressaque est sors in familias Caath: et acceperunt filii Aaron sacerdotis de tribubus Iudae et Simeon et Beniamin civitates tredecim.
Nova Vulgata21,5Et reliqui filiorum Caath, id est Levitae, acceperunt de tribubus Ephraim et Dan et dimidia tribu Manasse civitates decem.
Nova Vulgata21,6Porro filiis Gerson egressa est sors, ut acciperent de tribubus Issachar et Aser et Nephthali dimidiaque tribu Manasse in Basan civitates numero tredecim.
Nova Vulgata21,7Et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim.
Nova Vulgata21,8Dederuntque filii Israel Levitis civitates illas et suburbana earum, sicut praecepit Dominus per manum Moysi, singulis sorte tribuentes.
Nova Vulgata 21,9De tribubus filiorum Iudae et Simeon dederunt civitates, quarum ista sunt nomina,
Nova Vulgata21,10filiis Aaron ex familiis Caath levitici generis — prima enim sors illis egressa est C:
Nova Vulgata21,11Cariatharbe (id est civitas Arbe), patris Enac, quae vocatur Hebron, in monte Iudae et suburbana eius per circuitum.
Nova Vulgata21,12Agros vero et villas eius dederant Chaleb filio Iephonne ad possidendum.
Nova Vulgata21,13Dederunt ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem ac suburbana eius et Lobnam cum suburbanis suis
Nova Vulgata21,14et Iether et Esthemo
Nova Vulgata21,15et Helon et Dabir
Nova Vulgata21,16et Ain et Iutta et Bethsames cum suburbanis suis: civitates novem de tribubus illis duabus.
Nova Vulgata21,17De tribu autem Beniamin Gabaon et Gabaa
Nova Vulgata21,18et Anathoth et Almath cum suburbanis suis: civitates quattuor.
Nova Vulgata21,19Omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis tredecim cum suburbanis suis.
Nova Vulgata 21,20Reliquis vero ex familiis filiorum Caath Levitis haec est data possessio:
Nova Vulgata21,21de tribu Ephraim urbs confugii Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer
Nova Vulgata21,22et Cibsaim et Bethoron cum suburbanis suis: civitates quattuor.
Nova Vulgata21,23De tribu quoque Dan Elthece et Gebbethon
Nova Vulgata21,24et Aialon et Gethremmon cum suburbanis suis: civitates quattuor.
Nova Vulgata21,25Porro de dimidia tribu Manasse Thanach et Gethremmon cum suburbanis suis: civitates duae.
Nova Vulgata21,26Omnes civitates decem et suburbana earum datae sunt filiis Caath inferioris gradus.
Nova Vulgata Filiis quoque Gerson levitici generis dederunt de dimidia tribu Manasse confugii civitatem Golan in Basan et Astharoth cum suburbanis suis: civitates duas.
27Astharoth - Lege ‛aštārôt (sicut 1 Par 6,56 [Vg 71]); TM be‛ešterāh (Gr et Vg «Bosra»)
Nova Vulgata21,28Porro de tribu Issachar Cesion et Dabereth
Nova Vulgata21,29et Iaramoth et Engannim cum suburbanis suis: civitates quattuor.
Nova Vulgata21,30De tribu autem Aser Masal et Abdon
Nova Vulgata21,31et Helcath et Rohob cum suburbanis suis: civitates quattuor.
Nova Vulgata21,32De tribu quoque Nephthali civitas confugii Cedes in Galilaea et Ammothdor et Carthan cum suburbanis suis: civitates tres.
Nova Vulgata21,33Omnes urbes familiarum Gerson tredecim cum suburbanis suis.
Nova Vulgata 21,34Filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon Iecnaam et Cartha
Nova Vulgataet Remmon et Naalol: civitates quattuor cum suburbanis suis.
35Remmon - Lege cum Gr rimmonāh (cfr. 19,13; 1Par 6,62 [Vg 77]); TM dimnāh (Vg «Damna»)
Nova VulgataDe tribu Ruben ultra Iordanem contra Iericho civitas refugii Bosor in solitudine planitiei et Iasa
36Ultra Iordanem contra Iericho - Adde cum Gr mē‛ēber hejardēn (neged) jerîḥô (cfr. 1Par 6,63 [Vg 78]) In solitudine planitiei - Adde cum Gr bemidbar hammîšōr (cfr. 1 Par 6,63 [Vg 78])
Nova Vulgata21,37et Cademoth et Mephaath: civitates quattuor cum suburbanis suis.
Nova Vulgata21,38Et de tribu Gad civitas confugii Ramoth in Galaad et Mahanaim
Nova Vulgata21,39et Hesebon et Iazer: civitates quattuor cum suburbanis suis.
Nova Vulgata21,40Omnes urbes filiorum Merari per familias reliquas de cognationibus Levitarum duodecim.
Nova Vulgata 21,41Itaque universae civitates Levitarum in medio possessionis filiorum Israel fuerunt quadraginta octo
Nova Vulgata21,42cum suburbanis suis, singulae cum suburbanis suis in circuitu.
Nova Vulgata 21,43Deditque Dominus Israeli omnem terram, quam traditurum se patribus eorum iuraverat, et possederunt illam atque habitaverunt in ea.
Nova Vulgata21,44Deditque Dominus eis requiem secundum omnia, quae iuraverat patribus eorum, nullusque eis hostium resistere ausus est, sed cunctos in eorum dicionem redegit.
Nova Vulgata21,45Ne unum quidem verbum bonum, quod locutus est ad domum Israel, irritum fuit, sed rebus expleta sunt omnia.