Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Iosue - 3

Iosue

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 3 3,1Igitur Iosue de nocte consurgens movit castra. Egredientes que de Settim venerunt ad Iordanem, ipse et omnes filii Israel; et morati sunt ibi, antequam transirent.
Nova Vulgata 3,2Tribus diebus evolutis, transierunt praefecti per castrorum medium
Nova Vulgata 3,3et praeceperunt populo: «Quando videritis arcam foederis Domini Dei vestri et sacerdotes stirpis leviticae portantes eam, vos quoque consurgite et sequimini eam
Nova Vulgata 3,4— sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum fere milium, et cavete, ne appropinquetis ad eam — ut sciatis per quam viam ingrediamini, quia prius non ambulastis per eam».
Nova Vulgata 3,5Dixitque Iosue ad populum: «Sanctificamini; cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia».
Nova Vulgata 3,6Et ait ad sacerdotes: «Tollite arcam foederis et praecedite populum». Qui tulerunt et ambulaverunt ante eos.
Nova Vulgata
3,7Dixitque Dominus ad Iosue: «Hodie incipiam exaltare te coram omni Israel, ut sciant quod, sicut cum Moyse fui, ita et tecum sim.
Nova Vulgata 3,8Tu autem praecipe sacerdotibus, qui portant arcam foederis, et dic eis: Cum veneritis ad oram aquae Iordanis, state in Iordane».
Nova Vulgata 3,9Dixitque Iosue ad filios Israel: «Accedite huc et audite verba Domini Dei vestri».
Nova Vulgata 3,10Et rursum: «In hoc, inquit, scietis quod Deus vivens in medio vestri est et disperdet in conspectu vestro Chananaeum et Hetthaeum, Hevaeum et Pherezaeum, Gergesaeum quoque et Amorraeum et Iebusaeum.
Nova Vulgata 3,11Ecce arca foederis Domini omnis terrae antecedet vos per Iordanem.
Nova Vulgata 3,12Parate duodecim viros de tribubus Israel, singulos per singulas tribus;
Nova Vulgata 3,13et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes, qui portant arcam Domini Dei universae terrae, in aquis Iordanis, aquae, quae inferiores sunt, decurrent, quae autem desuper veniunt, in una mole consistent».
Nova Vulgata
3,14Igitur egressus est populus de tabernaculis suis, ut transiret Iordanem; et sacerdotes, qui portabant arcam foederis, pergebant ante eum.
Nova Vulgata 3,15Veneruntque usque ad Iordanem et, pedibus eorum in ora aquae tinctis — Iordanis autem omnes ripas alvei sui toto tempore messis impleverat —
Nova Vulgata 3,16steterunt aquae desuper descendentes in loco uno instar molis procul valde apud urbem, quae vocatur Adam, ex latere Sarthan; quae autem inferiores erant, in mare Arabae, quod est mare Salsissimum, descenderunt, usquequo omnino deficerent.
Nova Vulgata 3,17Populus autem incedebat contra Iericho, et sacerdotes, qui portabant arcam foederis Domini, stabant super siccam humum in medio Iordanis firmiter, donec omnis Israel compleret per arentem alveum transitum Iordanis.