Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Iosue - 6

Iosue

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 6 6,1Iericho autem erat munita et clausa coram filiis Israel, et nullus egredi audebat aut ingredi.
Nova Vulgata
6,2Dixitque Dominus ad Iosue: «Ecce dedi in manu tua Iericho et regem eius omnesque fortes viros.
Nova Vulgata 6,3Circuite urbem cuncti bellatores semel per diem: sic facietis sex diebus.
Nova Vulgata 6,4Septem sacerdotes portabunt septem bucinas, cornua arietum, ante arcam foederis. Die autem septimo septies circuibitis civitatem, et sacerdotes clangent bucinis.
Nova Vulgata 6,5Cumque insonuerit vox tubae longior et in auribus vestris increpuerit, conclamabit omnis populus vociferatione maxima, et muri funditus corruent civitatis; ingredienturque singuli per locum, contra quem steterint».
Nova Vulgata
6,6Vocavit ergo Iosue filius Nun sacerdotes et dixit ad eos: «Tollite arcam foederis, et septem alii sacerdotes tollant septem bucinas et incedant ante arcam Domini».
Nova Vulgata 6,7Ad populum quoque ait: «Vadite et circuite civitatem, et viri armati praecedant arcam Domini».
Nova Vulgata
6,8Cumque Iosue verba finisset, septem sacerdotes septem bucinis clangebant ante arcam foederis Domini,
Nova Vulgata 6,9omnisque armatus exercitus praecedebat sacerdotes clangentes, reliquum vulgus arcam sequebatur, ac bucinis omnia concrepabant.
Nova Vulgata 6,10Praeceperat autem Iosue populo dicens: «Non clamabitis, nec audietur vox vestra, neque ullus sermo ex ore vestro egredietur, donec veniat dies, in quo dicam vobis: Clamate et vociferamini».
Nova Vulgata 6,11Circuivit ergo arca Domini civitatem per diem, et reversi in castra pernoctaverunt ibi.
Nova Vulgata
6,12Igitur, Iosue de nocte consurgente, tulerunt sacerdotes arcam Domini,
Nova Vulgata 6,13et septem ex eis septem bucinas, cornua arietum, praecedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes, et armatus populus ibat ante eos; vulgus autem reliquum sequebatur arcam, bucinis personantibus.
Nova Vulgata 6,14Circuieruntque civitatem secundo die semel et reversi sunt in castra; sic fecerunt sex diebus.
Nova Vulgata
6,15Die autem septimo, diluculo consurgentes circuierunt urbem eodem modo septies; in illo die tantum circuierunt urbem septies.
Nova Vulgata 6,16Cumque septimo circuitu clangerent bucinis sacerdotes, dixit Iosue ad populum: «Vociferamini! Tradidit enim vobis Dominus civitatem.
Nova Vulgata 6,17Sitque civitas anathema, ipsa et omnia, quae in ea sunt, Domino; sola Rahab meretrix vivat cum universis, qui cum ea in domo sunt: abscondit enim nuntios, quos direximus.
Nova Vulgata 6,18Vos autem cavete, ne de anathemate quippiam auferatis et sitis praevaricationis rei, et omnia castra Israel anathema sint atque turbentur.
Nova Vulgata 6,19Quidquid auri et argenti fuerit et vasorum aeneorum ac ferri, Domino consecretur repositum in thesauris eius».
Nova Vulgata
6,20Igitur, omni vociferante populo et clangentibus tubis, postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit, muri ilico corruerunt; et ascendit unusquisque per locum, qui contra se erat, ceperuntque civitatem.
Nova Vulgata 6,21Et interfecerunt omnia, quae erant in ea, a viro usque ad mulierem, ab infante usque ad senem; boves quoque et oves et asinos in ore gladii percusserunt.
Nova Vulgata 6,22Duobus autem viris, qui exploratores missi fuerant, dixit Iosue: «Ingredimini domum mulieris meretricis et producite eam et omnia, quae illius sunt, sicut illi iuramento firmastis».
Nova Vulgata 6,23Ingressique iuvenes eduxerunt Rahab et parentes eius, fratres quoque et cunctam supellectilem ac cognationem illius et extra castra Israel manere fecerunt.
Nova Vulgata
6,24Urbem autem et omnia, quae erant in ea, succenderunt, absque argento et auro et vasis aeneis ac ferro, quae in aerarium domus Domini consecrarunt.
Nova Vulgata 6,25Rahab vero meretricem et domum patris eius et omnia, quae habebat, fecit Iosue vivere; et habitavit in medio Israel usque in praesentem diem, eo quod absconderit nuntios, quos miserat Iosue, ut explorarent Iericho.
    In tempore illo imprecatus est Iosue dicens:
Nova Vulgata 6,26«Maledictus vir coram Domino, qui suscitaverit et aedificaverit civitatem Iericho; in primogenito suo fundamenta illius faciet et in novissimo liberorum ponet portas eius».
Nova Vulgata
6,27Fuit ergo Dominus cum Iosue, et nomen eius in omni terra vulgatum est.