Nova Vulgata10 10,1Vae, qui condunt leges iniquas et scribentes iniustitiam scribunt,
Nova Vulgata 10,2Vae, qui condunt leges iniquas et scribentes iniustitiam scribunt,
Nova Vulgata 10,3Quid facietis in die visitationis et calamitatis de longe venientis? Ad cuius confugietis auxilium et ubi derelinquetis gloriam vestram?
Nova Vulgata 10,4Nam incurvabimini subter captivos et infra occisos cadetis. In omnibus his non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta.
Nova Vulgata 10,5Vae Assur, virga furoris mei et baculus in manu mea, indignatio mea!
Nova Vulgata 10,6Ad gentem impiam mitto eum et contra populum furoris mei mando illi, ut auferat spolia et diripiat praedam et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum.
Nova Vulgata 10,7Ipse autem non sic arbitratur, et cor eius non ita existimat; sed in corde suo ad conterendum et ad internecionem gentium non paucarum.
Nova Vulgata 10,8Dicet enim: «Numquid non principes mei omnes reges sunt?
Nova Vulgata 10,9Numquid non ut Charcamis sic Chalano? Numquid non ut Arphad sic Emath? Numquid non ut Damascus sic Samaria?
Nova Vulgata 10,10Quomodo apprehendit manus mea regna idololatra, quorum simulacra plura sunt quam in Ierusalem et in Samaria,
Nova Vulgata 10,11numquid non sicut feci Samariae et idolis eius, sic faciam Ierusalem et simulacris eius?».
Nova Vulgata 10,12Et erit: cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Ierusalem, visitabo super fructum superbiae cordis regis Assyriae et super arrogantiam altitudinis oculorum eius.
Nova Vulgata10,13Dixit enim: «In fortitudine manus meae feci et in sapientia mea, prudens sum enim; et abstuli terminos populorum, et scrinia eorum depraedatus sum et detraxi quasi potens in sublimi sedentes;
Nova Vulgata 10,14et apprehendit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum; et sicut colliguntur ova derelicta, sic universam terram ego congregavi, et non fuit qui moveret pennam aut aperiret os et ganniret».
Nova Vulgata 10,15Numquid gloriabitur securis contra eum, qui secat in ea? Aut exaltabitur serra contra eum, qui trahit eam? Quomodo si agitet virga elevantem eam, et exaltet baculus eum, qui non est lignum.
Nova Vulgata 10,16Propter hoc mittet Dominator, Dominus exercituum, in pingues eius tenuitatem; et subtus gloriam eius ardor ardebit quasi combustio ignis.
Nova Vulgata 10,17Et erit Lumen Israel ignis, et Sanctus eius flamma; et succendetur et devorabit spinas eius et vepres in die una.
Nova Vulgata 10,18Et gloriam saltus eius et horti eius ab anima usque ad carnem consumet, et erit sicut aeger tabescens;
Nova Vulgata 10,19et reliquiae ligni saltus eius tam paucae erunt, ut puer scribat ea.
Nova Vulgata 10,20Et erit in die illa: non adiciet residuum Israel et, qui effugerint de domo Iacob, inniti super eo, qui percutit eos, sed innitentur super Dominum Sanctum Israel, in veritate.
Nova Vulgata 10,21Reliquiae revertentur, reliquiae, inquam, Iacob, ad Deum fortem.
Nova Vulgata 10,22Si enim fuerit populus tuus, Israel, quasi arena maris, reliquiae revertentur ex eo; consummatio decreta redundat in iustitia:
Nova Vulgata 10,23interitum enim, qui decretus est, Dominus, Deus exercituum, faciet in medio omnis terrae.
Nova Vulgata 10,24Propter hoc haec dicit Dominus, Deus exercituum: «Noli timere, populus meus habitator Sion, ab Assur; in virga percutiet te et baculum suum levabit super te sicut Aegyptus.
Nova Vulgata10,25Adhuc enim paululum modicumque, et consummabitur indignatio et furor meus ad destructionem eorum».
Nova Vulgata10,26Et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum iuxta plagam Madian in Petra Oreb et virgam suam super mare et levabit eam sicut in Aegypto.
Nova Vulgata Et erit in die illa: auferetur onus eius de umero tuo, et iugum eius de collo tuo. Et vastator ascendit a Remmon.
27Vastator ascendit a Remmon – Ratione contextus elgitur weḥōbēl ‛ālāh mippenê Rimmôn; textus Hebraicus corruptus est ( = et destruetur iugum a facie pinguedinis [?])
Nova Vulgata 10,28Veniet in Aiath, transibit per Magron, apud Machmas deponit sarcinas suas;
Nova Vulgata 10,29transeunt vadum cursim; in Geba pernoctabimus; trepidat Rama, Gabaa Saulis fugit.
Nova Vulgata 10,30Hinni voce tua, Bathgallim; attende, Laisa; responde, Anathoth.
Nova Vulgata 10,31Migrat Medemena, habitatores Gabim fugiunt;
Nova Vulgata 10,32hodie in Nob stabit: agitabit manum suam ad montem filiae Sion, collem Ierusalem.
Nova Vulgata 10,33Ecce Dominator, Dominus exercituum, amputat ramos in terrore, et extrema acumina succiduntur, et sublimes humiliantur;
Nova Vulgata 10,34et caeduntur condensa saltus ferro, et Libanus cum excelsis suis cadet.