Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Isaiae - 12

Isaiae

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 12
12,1Et dices in die illa:

«Confitebor tibi, Domine,

quoniam cum iratus eras mihi,

conversus est furor tuus, et consolatus es me.

Nova Vulgata
12,2Ecce Deus salutis meae;

fiducialiter agam et non timebo,

quia fortitudo mea et laus mea Dominus,

et factus est mihi in salutem».

Nova Vulgata
12,3Et haurietis aquas in gaudio de fontibus salutis.
Nova Vulgata
12,4Et dicetis in die illa:

«Confitemini Domino et invocate nomen eius,

notas facite in populis adinventiones eius;

mementote quoniam excelsum est nomen eius.

Nova Vulgata
12,5Cantate Domino, quoniam magnifice fecit;

notum sit hoc in universa terra.

Nova Vulgata
12,6Exsulta et lauda, quae habitas in Sion,

quia magnus in medio tui Sanctus Israel».