Nova Vulgata1717,1Oraculum Damasci. «Ecce Damascus desinet esse civitas et erit sicut acervus ruinarum.
Nova Vulgata 17,2Derelictae civitates Aroer gregibus erunt; et requiescent ibi, et non erit qui exterreat.
Nova Vulgata 17,3Et auferetur munimentum ab Ephraim et regnum a Damasco, et reliquiae Syriae sicut gloria filiorum Israel erunt, dicit Dominus exercituum.
Nova Vulgata 17,4Et erit in die illa: attenuabitur gloria Iacob, et pinguedo carnis eius marcescet;
Nova Vulgata et erit, sicut cum messor arripit culmos, et brachium eius spicas legit; et erit, sicut cum quis quaerit spicas in valle Raphaim.
5Messor – Lege qōṣēr; TM «messis» (Vg «in messe»)
Nova Vulgata 17,6Et relinquetur in eo racemus, et sicut cum excutitur olea: duae vel tres olivae in summitate rami sive quattuor aut quinque in cacuminibus arboris fructiferae», dicit Dominus Deus Israel.
Nova Vulgata 17,7In die illa attendet homo ad factorem suum, et oculi eius ad Sanctum Israel respicient;
Nova Vulgata et non attendet ad altaria, quae fecerunt manus eius, et quae operati sunt digiti eius; non respiciet lucos et thymiateria.
8Lucos – Ita Vg; TM «et lucos»
Nova Vulgata In die illa erunt civitates fortitudinis eius derelictae, sicut civitates, quas dereliquerunt Hevaei et Amorraei a facie filiorum Israel; et erit desolatio,
9Derelictae ... Amorraei – Iuxta Gr; TM «sicut intermissio silvae et cacuminis, quae dereliquerunt a facie...»
Nova Vulgata 17,10quia oblita es Dei salutis tuae et petrae fortitudinis tuae non es recordata: propterea plantabis plantationes iucundas et germen alienum seminabis.
Nova Vulgata 17,11In ipso die plantationis tuae saepies eas et mane semen tuum florere facies; evanescet messis in die penuriae, et dolor insanabilis erit.
Nova Vulgata 17,12Heu!, strepitus populorum multorum; strepunt quasi strepitu maris, et tumultus turbarum quasi sonitu aquarum sonabunt.
Nova Vulgata 17,13Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium, et increpabit eum, et fugiet procul; et rapietur sicut pulvis montium a facie venti et sicut turbo coram tempestate.
Nova Vulgata 17,14In tempore vespere, et ecce turbatio, ante matutinum non subsistet: haec est pars eorum, qui vastaverunt nos, et sors diripientium nos.