Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Isaiae - 21

Isaiae

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 21 21,1Oraculum deserti maris.
Sicut turbines per austrum transeuntes,
de deserto venit, de terra horribili.
Nova Vulgata
21,2Visio dura nuntiata est mihi:
praedo praedatur,
et vastator vastat.
Ascende, Elam;
obside, Media;
omnem gemitum eius cessare feci.
Nova Vulgata
21,3Propterea repleti sunt lumbi mei tremore,
angustia possedit me sicut angustia parientis;
corrui, cum audirem;
conturbatus sum, cum viderem.
Nova Vulgata
21,4Vacillat cor meum,
pavor invadit me:
crepusculum optatum
posuit mihi in terrorem.
Nova Vulgata
21,5Ponunt mensam,
stragulum pandunt, comedunt, bibunt.
Surgite, principes,
ungite clipeum.
Nova Vulgata
21,6Haec enim dixit mihi Dominus:
«Vade et pone speculatorem;
quodcumque viderit, annuntiet.
Nova Vulgata
21,7Si viderit currum, bigam equitum,
ascensorem asini et ascensorem cameli,
intueatur diligenter multo intuitu».
Nova Vulgata
Et clamavit speculator:
«Super specula, Domine,
ego sum stans iugiter per diem,
et super custodiam meam
ego sum stans totis noctibus.
8 Speculator – Lege cum 1QIsa et Syr hārō’eh; TM «leo»
Nova Vulgata
Ecce, huc venit agmen virorum,
biga equitum».
Et respondit et dixit:
«Cecidit, cecidit Babylon,
et omnia sculptilia deorum eius
contrita sunt in terram».
9 Contrita sunt – Lege cum 1QIsa, Targ, Gr, Syr et Vg šibe; TM «contrivit»
Nova Vulgata
21,10Tritura mea et fili areae meae,
quae audivi a Domino exercituum, Deo Israel,
annuntiavi vobis.
Nova Vulgata
21,11Oraculum Duma.
Ad me clamat ex Seir:
«Custos, quid de nocte?
Custos, quid de nocte?».
Nova Vulgata
21,12Dixit custos:
«Venit mane, sed etiam nox;
si quaeritis, quaerite,
revertimini, venite».
Nova Vulgata
21,13Oraculum in solitudine.
In saltu, in solitudine dormietis,
turmae Dedanim.
Nova Vulgata
21,14Occurrentes sitienti ferte aquam,
qui habitatis terram Thema;
cum panibus occurrite fugienti:
Nova Vulgata
21,15a facie enim gladiorum fugerunt,
a facie gladii nudati,
a facie arcus extenti,
a facie gravis proelii.
Nova Vulgata
21,16Quoniam haec dicit Dominus ad me: «Adhuc anno sicut anni mercennarii, et auferetur omnis gloria Cedar;
Nova Vulgata 21,17et reliquiae numeri arcuum fortium filiorum Cedar imminuentur; Dominus enim, Deus Israel, locutus est».