Nova Vulgata2222,1Oraculum vallis Visionis. Quidnam tibi est, quia ascendisti omnis in tecta,
Nova Vulgata 22,2clamoris plena, urbs tumultuans, civitas exsultans? Interfecti tui non interfecti gladio nec mortui in bello;
Nova Vulgata 22,3cuncti principes tui fugerunt simul sine arcu capti; omnes, qui inventi sunt, capti sunt simul, procul fugerunt.
Nova Vulgata 22,4Propterea dixi: «Recedite a me, amare flebo; nolite incumbere, ut consolemini me super vastitate filiae populi mei».
Nova Vulgata 22,5Dies enim confusionis et conculcationis et fletus Domino, Deo exercituum, in valle Visionis, eversio murorum et vociferatio ad montem.
Nova Vulgata 22,6Et Elam sumpsit pharetram, in agmine hominum equitum, et Cir nudavit clipeum.
Nova Vulgata 22,7Et electae valles tuae plenae sunt quadrigarum, et equites ponunt sedes suas in porta.
Nova Vulgata 22,8Et revelatum est operimentum Iudae, et respexisti in die illa armamentarium domus Saltus;
Nova Vulgata 22,9et scissuras civitatis David vidistis, quia multiplicatae sunt; et congregastis aquas piscinae inferioris.
Nova Vulgata 22,10Et domos Ierusalem numerastis et destruxistis domos ad muniendum murum;
Nova Vulgata 22,11et lacum fecistis inter duos muros pro aqua piscinae veteris; sed non suspexistis ad eum, qui fecit haec, et eum, qui haec de longe formavit, non vidistis.
Nova Vulgata 22,12Et vocavit Dominus, Deus exercituum, in die illa ad fletum et ad planctum, ad calvitium et ad cingendum saccum;
Nova Vulgata 22,13et ecce gaudium et laetitia, occidere boves et iugulare pecus, comedere carnes et bibere vinum: «Comedamus et bibamus, cras enim moriemur».
Nova Vulgata 22,14Et revelatum est in auribus meis a Domino exercituum: «Certe non dimittetur iniquitas haec vobis, donec moriamini!», dicit Dominus, Deus exercituum.
Nova Vulgata 22,15Haec dicit Dominus, Deus exercituum: «Vade, ingredere ad procuratorem istum, ad Sobnam praepositum palatii:
Nova Vulgata 22,16“Quid tibi hic? Aut quis tibi hic, quia excidisti tibi hic sepulcrum?”. Effodiens in excelso sepulcrum suum, excavabat in petra tabernaculum sibi.
Nova Vulgata 22,17Ecce Dominus vehementer proiciet te, homo, violenter te apprehendens.
Nova Vulgata 22,18In globum te convolvet glomerans; quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam: ibi morieris, et ibi erunt currus gloriae tuae, ignominia domus domini tui.
Nova Vulgata Et expellam te de statione tua et de ministerio tuo deponam te.
19Deponam te – Lege cum Targ, Syr et Vg ’ehersekā; TM «deponet te»
Nova Vulgata 22,20Et erit in die illa: vocabo servum meum Eliachim filium Helciae
Nova Vulgata 22,21et induam illum tunicam tuam et cingulo tuo cingam eum et potestatem tuam dabo in manu eius; et erit in patrem habitantibus Ierusalem et domui Iudae.
Nova Vulgata 22,22Et dabo clavem domus David super umerum eius; et aperiet, et non erit qui claudat; et claudet, et non erit qui aperiat.
Nova Vulgata 22,23Et figam illum paxillum in loco securo, et erit in solium gloriae domui patris sui.
Nova Vulgata 22,24Et suspendent super eum omnem gloriam domus patris sui, propagines et stirpes, omne vas parvulum, a pelvibus ad amphoras.
Nova Vulgata22,25In die illa, dicit Dominus exercituum, auferetur paxillus, qui fixus fuerat in loco securo, et frangetur et cadet; et peribit, quod pependerat in eo, quia Dominus locutus est».