Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Isaiae - 23

Isaiae

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 23 Oraculum Tyri.
Ululate, naves Tharsis,
quia vastatum est refugium vestrum;
cum redirent de terra Cetthim, revelatum est eis.
1 Refugium vestrum – Lege ‛uzzeken; TM «a (vel sine) domo»
Nova Vulgata
23,2Obstupescite, qui habitatis in insula;
negotiatores Sidonis
transfretantes mare repleverunt te.
Nova Vulgata
23,3In aquis multis semen Nili,
messis fluminis fruges eius;
et facta est negotiatio gentium.
Nova Vulgata
23,4Erubesce, Sidon, ait enim mare,
fortitudo maris, dicens:
«Non parturivi et non peperi;
et non enutrivi iuvenes,
nec virgines educavi».
Nova Vulgata
23,5Cum auditum fuerit in Aegypto,
dolebunt cum audierint de Tyro.
Nova Vulgata
23,6Transite ad Tharsis,
ululate, qui habitatis in insula.
Nova Vulgata
23,7Estne vestra haec, quae gloriabatur?
A diebus pristinis antiquitas eius.
Ducebant eam pedes sui longe
ad peregrinandum.
Nova Vulgata
23,8Quis cogitavit hoc
super Tyrum quondam coronatam,
cuius negotiatores principes,
institores eius incliti terrae?
Nova Vulgata
23,9Dominus exercituum cogitavit hoc,
ut detraheret superbiam omnis gloriae
et viles faceret universos inclitos terrae.
Nova Vulgata
Excole terram tuam sicut litus Nili,
filia Tharsis, iam non est portus.
10 Excole – Lege cum 1QIsa, Gr et VL ‛ibedî; TM «transi»
10 Portus – Lege māḥōz (cfr. Ps 107,30); TM «cingulum»
Nova Vulgata
23,11Manum suam extendit super mare,
conturbavit regna.
Dominus mandavit adversus Chanaan,
ut contereret munimenta eius,
Nova Vulgata
23,12et dixit: «Non adicies ultra ut glorieris,
violata virgo filia Sidonis;
in Cetthim consurgens transfreta:
ibi quoque non erit requies tibi».
Nova Vulgata
23,13Ecce terra Chaldaeorum:
talis populus non fuit;
Assyria fundavit eam pro feris.
Erexerunt turres suas;
suffoderunt domos eius,
posuerunt eam in ruinam.
Nova Vulgata
23,14Ululate, naves Tharsis,
quia devastatum est praesidium vestrum.
Nova Vulgata
23,15Et erit in die illa: in oblivione erit Tyrus septuaginta annis, sicut dies regis unius. Post septuaginta autem annos erit Tyro iuxta canticum meretricis:
Nova Vulgata
23,16«Sume citharam, circui civitatem,
meretrix oblivioni tradita;
bene cane, frequenta canticum,
ut memoria tui sit».
Nova Vulgata
23,17Et erit: post septuaginta annos visitabit Dominus Tyrum, et redibit ad mercedes suas et rursum fornicabitur cum universis regnis terrae super faciem terrae.
Nova Vulgata 23,18Et erunt negotiatio eius et merces eius sanctificatae Domino; non condentur neque reponentur, quia his, qui habitaverint coram Domino, erit negotiatio eius, ut manducent in saturitate et vestiantur splendide.