Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Isaiae - 24

Isaiae

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 24 24,1Ecce Dominus dissipat terram et frangit eam
et conturbat faciem eius
et dispergit habitatores eius.
Nova Vulgata
24,2Et erit sicut populus sic sacerdos,
et sicut servus sic dominus eius,
sicut ancilla sic domina eius,
sicut emens sic ille qui vendit,
sicut fenerator sic is qui mutuum accipit,
sicut qui repetit sic qui debet.
Nova Vulgata
24,3Dissipatione dissipabitur terra
et direptione praedabitur:
Dominus enim locutus est verbum hoc.
Nova Vulgata
Luget, languet terra,
marcescit, languet orbis,
marcescit altitudo simul cum terra.
4 Altitudo simul cum – Lege (cfr. vv. 18 et 21) mārôm im; TM «altitudo populi (terrae)»
Nova Vulgata
24,5Et terra infecta est sub habitatoribus suis,
quia transgressi sunt leges,
violaverunt mandatum,
dissipaverunt foedus sempiternum.
Nova Vulgata
24,6Propter hoc maledictio voravit terram,
et poenas exsolverunt habitatores eius;
ideoque imminuti sunt cultores eius,
et relicti sunt homines pauci.
Nova Vulgata
24,7Luget mustum,
emarcuit vitis,
ingemiscunt omnes, qui laetabantur corde.
Nova Vulgata
24,8Cessavit gaudium tympanorum,
quievit sonitus laetantium,
cessavit gaudium citharae;
Nova Vulgata
24,9cum cantico non bibent vinum,
amara erit potio bibentibus illam.
Nova Vulgata
24,10Attrita est civitas inanitatis,
clausa est omnis domus, ut nemo introeat;
Nova Vulgata
24,11clamor est super vino in plateis,
occidit omnis laetitia,
translatum est gaudium terrae.
Nova Vulgata
24,12Relicta est in urbe solitudo,
et in ruinam confracta est porta;
Nova Vulgata
24,13quia haec erunt in medio terrae,
in medio populorum,
quomodo si olivae excutiantur,
et finita vindemia colligantur racemi.
Nova Vulgata
24,14Hi levabunt vocem suam,
laudabunt maiestatem Domini,
hinnient de mari.
Nova Vulgata
24,15Propter hoc in regionibus lucis glorificate Dominum,
in insulis maris nomen Domini, Dei Israel
Nova Vulgata
24,16A finibus terrae laudes audivimus:
«Gloria iusto».
Et dixi: «Secretum meum mihi,
secretum meum mihi.
Vae mihi!».
Praevaricantes praevaricati sunt
et praevaricatione praevaricantium praevaricati sunt.
Nova Vulgata
24,17Formido et fovea et laqueus super te,
habitator terrae.
Nova Vulgata
24,18Et erit: qui fugerit a voce formidinis,
cadet in foveam;
et, qui ascenderit de fovea,
tenebitur laqueo,
quia cataractae de excelsis apertae sunt,
et concussa sunt fundamenta terrae.
Nova Vulgata
24,19Confractione confracta est terra,
contritione contrita est terra,
commotione commota est terra,
Nova Vulgata
24,20agitatione agitabitur terra sicut ebrius
et fluctuabit quasi tabernaculum;
et gravis erit super eam iniquitas eius,
et corruet et non adiciet ut resurgat.
Nova Vulgata
24,21Et erit in die illa:
visitabit Dominus super militiam caeli in excelso
et super reges terrae super terram;
Nova Vulgata
24,22et congregabuntur et vincientur in lacu
et claudentur in carcere;
et post multos dies visitabuntur.
Nova Vulgata
Et erubescet luna, et confundetur sol,
quia regnavit Dominus exercituum
in monte Sion et in Ierusalem
et in conspectu senum suorum glorificabitur.
23 Glorificabitur – Lege cum Gr, Syr et Vg jikkābēd; TM «gloria»